Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
De Iericho dictum est, cum clausa esset: nec quisquam ex illa prodibat neque introibat: utique "in illam" subauditur, non "ex illa"; hoc appellatur graece Ceό1\'Į-UX xat\' IXXeta.v.
Dominus dicit ad Iesum: ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea potentes fortitudine. mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulatiuam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet scriptura tam adsidue ponere, ut etiam ibi inueniatur, ubi sensum solitae locutionis inpediat. an et Iericho et rex eius dicti sunt "potentes fortitudine?"
Et Raab meretricem et domum paternam eius uiuificauit Iesus, et commorata est in Israhel usque in hodiernum diem. notandum est, quemadmodum dicat scriptura: usque in hodiernum diem, quod adsidue dicit. nam et de lapidibus illis duodecim, qui positi sunt, ubi Iordanes ex ima parte defluxerat et ex parte superiore constiterat arca transeunte uel populo, ita dictum est, quod ibi essent "usque in hodiernum diem": quod uidetur ita sonare, [*](1 Ios. 3, 4 3 Ib. 5, 18 9 Ib. 6, 1 (5, 16) 18 Ib. 6, 2 20 Ib. 6, 25 et 4. 9 ) [*]( 8 esset] essetis LSb lesus om. LSb hierico L (ita semper) Ierico d 7 circaacta Ni 9 nec] ne b 12 zeuma catellipsin LS zeunia catellysl N zeuma cata eclipsin b 13 ihesum L 14 ea] eo S 15 coniuncionem N 19 potentes] ponentes N 20 sec. eod. Alex. 21 ihesus L 23 usquae N 25 iordanis Sbd iordane sex (sic coni.) L una T 26 essent ibi bd 27 uiderunt N )
Dominus dicit ad Iesum: peccauit populus et transgressus est testamentum meum, quod disposui ad eos. notandum, quemadmodum testamentum appellet hoc, quod praeceperat, ut anathema esset Iericho et nemo sibi inde aliquid usurparet.