Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Exceptis pecoribus et spoliis quae erant in ciuitate praedati sunt filii Israhel secundum [*]( 3 Ios. 8, 12 8 Ib. 8, 18 17 Aen. 8, 661 sq. 19 Ios 8. 22 28 Ib. 8, 27 ) [*]( 3 insidie N putat 8. Z. m. 1 S 5 apellet N 8 geso b 11 quod b dicat om. b gaeson] ihesum L ihm SN 12 6jinachus N peribetur N 14 gaeson] ihesum L ihm SN 16 uirgilius LNS2bd 17 choruscat L c.oruscat (h eras.) S coruscat N 20 ostes N 22 israelite N 24 producta N 28 sec. cod. Alex. quae] qui N 29 cinitates N )

617
praeceptum domini, quemadmodum constituit dominus Iesu. ita dictum est" exceptis pecoribus et spoliis praedati sunt", quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et ideo excepta dicta sint, quia haec illo proelio sola consumpta non sunt.

Israhelitae respondentes Gabaonitis dixerunt: uide, ne in me habitas, et quomodo disponam tibi testamentum? iam et superius tales locutiones uotauimus . hoc est enim "uide, ne in me habitas", quod est "apud me". id est in terra, quam eis promiserat deus. et hic tamquam ad unum hominem uidentur locuti, cum legatus ad eos non unus uenerit; sed more suo genti et populo responsa reddentes singulari numero loquuntur, sicut plerumque et ad ipsos deus uel ductor ipsorum. notandum etiam quod pactum pacis testamentum uocat scriptura more quidem suo; nam saepe ita loquitur.

Et nuntiatum est Iesu dicentes: inuenti sunt quinque reges absconditi in spelunca: pro eo, quod est: nuntiarunt dicentes.

Ita faciet dominus omnibus inimicis uestris, quos uos debellabitis eos: nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet "eos".