Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Refugere illuc qui percusserit animam nolens . hic "animam" uel hominem intellegere debemus uel uitam carnis, quae fit per animam: qua locutione et illud dictum est a fratribus Ioseph: non percutiamus eius animam, id est: non eum occidamus. nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret dominus: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.
Mandauit dominus in manu Moysi . locutio familiarissima scripturis; ita enim dicitur: uerbum, quod factum est in manu illius uel illius prophetae, hoc est in potestatem dicendi datum.
Et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus [*]( 1 Ios. 17, 16 8 Ib. 19, 33. 34 15 Ib. 20, 9 18 Gen. 37, 21 \'20 Matth. 10, 28 23 Ios 21, 2 27 Ib. 21, 42 ) [*]( 1 sec. cod. Alex. 2 electus om. b et-electum om. N cananeo LS 3 betsan L basan b electis om. LSb 5 equum] ctt N 8 illoruin] auxiuv cod. Alex. Iordanis Stbd 10 init. reuertentur 81 11 pretoritorum N 19 anirnã N interfecto N 21 occidere non possunt LSbd 23 mose L 26 potestate LSbd 27 ihesus (lic ubique) L cultos N )
Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, et benedixit eos dicens. plus uidetur hic copulatiua coniunctio, id est "et"; nam ita dici posset: et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, benedixit eos dicens.