Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Et omnes cepit in bello, quia per dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israhel, ut exterminarentur: notandum est "confortari cor" non semper in bono accipiendum.

Tu scis uerbum, quod locutus est dominus ad Moysen hominem dei de me et te: non dixit "hominem suum". [*]( 5 Ios. 9, 13 (7) 16 Ib. 10, 17 19 Ib. 10, 25 22 Ib. 11, 19. 20 26 Ib. 14, 6. ) [*]( 1 quem ammodum L 2 est om. LS 3 sunt S et-sint om. N excepta ideo bd 6 habites 82bd et] sed Lb comodo N 8 habites SPbd 12 locuntur LNS 14 qttidê more b quidem om. L 16 est om. N ihesu L 18 nuntiauerunt Nbd 19 Ita om. spatio uacuo N nostris LSNb 20 quos (o ex i m. 1) S 22 omnes cepit] rtctviccs eXo$sv cod. Alex. coepit LS 23 est om. b 27 mosen L )

618

Et dixerunt filii Ioseph: non sufficit nobis mons et equus electus et ferrum Chananaeo qui habitat in Baethsan . equum electum dixit pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est: unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed "equitatum ". sic autem dictum est "equus electus" pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles pro militibus.

Et facti sunt exitus illorum Iordanes. et reuertentur fines ad mare. non dixit: reuersi sunt aut saltem reuertuntur, sicut solet de finibus dici, sed reuertentur, tamquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio . et in omnibus fere ipsis terrarum diuisionibus per singulas quasque tribus ita loquitur scriptura, ut futuri temporis uerbis utatur.