Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset scriptura: et benedixit eos Iesus dicens atque his uerbis intentos fecisset audire, quid benedicendo dixit Iesus, hoc solum subiecit: in diuitiis multis abierunt in domos suas; et pecora multa ualde et argentum et aurum et uestem multam ualde diuiserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis: quod magis esse narrantis quam benedicentis adparet.

Et aedificauerunt ibi aram super Iordanem, aram magnam uidere : ista locutio etiam in sermone latino nota est.

Et audierunt filii Israhel et dicentium . non ait: dicentibus uel dicentes.

Seruire seruitutem domini. in qua locutione duo notanda sunt: et seruire seruitutem, quae etiam latina locutio reperitur, et seruitutem domini, id est, quae debetur uel exhibetur domino.