Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Si autem sacerdos possederit animam emtam pecunia, hic edet de panibus eius . non dixit: haec edet. cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit, quod per animam significare uoluit, id est hominem.

Et filia hominis sacerdotis si fuerit uiro alienigenae, id est: si nupserit uiro alienigenae.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: uitulum aut ouem aut capram cum natum fuerit et erit septem dies sub matre sua . plus uidetur habere et secundum usitatissimas locutiones in scripturis quas latini plerique transferre noluerunt.

Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est "sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus.

Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea . sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.

Et numerabitis uobis a die crastino sabbati, quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis . non dixit "numerabitis", cum ad plures superius loqueretur.

Et cum nominasset filius mulieris Israhelitidis, nomen maledixit. cum hic non addiderit "dei". [*]( 1 Leu. 22, II 6 Ib. 22, 12 8 Ib. 22. 26. 27 13 lb. 22, 32 16 Matth. 6, 9 18 Leu. 23, 2. 3 22 Ib. 23, 15. 16 26 Ib. 24, 11 1 emptam LSb 2 pecuniam LS 6 sacerdotis hominis b 7 nubserit L alienigena X alienigene L 9 aut capram] ad capram X 10 diebus N 18 (et 20) sollemnia S solemnia bd 19 q: C sunt ista X 20 sex diebusJ sed diebus sex b facietis L facie.s (n u.) S 22 a die] ad te X 23 qua XLSbd optulerit CS superpositiones X septem] sementfi X 26 filios XLS1 mulieris om. XLS israelitidis N )

581
manifestum et tamen nomen dei esse intellegendum, cui maledixit.

Homo, homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet. ecce ubi satis adparet locutionis esse, cum dicitur: homo, homo, tamquam dicat "homo ille aut ille". hoc est quicumque homo, non, sicut quidam putauerunt: homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: homo, sed homo; id est: non qualiscumque uelut similis pecori, sed qui uere sit homo. quem sensum non esse uerum, sed locutionis hoc esse scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur, qui culpatur, non qui laudatur.

Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.

Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea obseruaueritis et feceritis ea, et dabo pluuiam uobis in tempore suo . superfluum est "et" consuetudini locutionis nostrae, sed more scripturarum additum; sequebatur enim: dabo uobis.

Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et adponam castigare uos septies in peccatis uestris . etiam hic superfluum est "et"; sequebatur enim: adponam [*]( 3 Leu. 24, 15 14 Ib. 25, 46 19 Ib. 26, 3. 4 24 Ib. 26, 18 ) [*]( 3 av$pu>iro; semel offer. cod. Graeci 4 qutl C 5 homo, homo om. X 7 nanccupetur N 9 peccori K 13 serbis C 14 erunt (n s. I. m. 1) C inquit uobis .J.YLS possessionem bd 15 moriendo (en s. I. tn. 1) C uel—serui om. K; spatium sufftciem uacuum 16 prestitutus CNL prescitus b 20 obserbaueritis C etl C 22 locutionis (s JH. 1 a. l.) S additur N 25 septies septies (alt. septies s. I. m. 2) S septiens L )

582
castigare uos: quod autem ait "septies", pro omni numero accipiendum est.

LIBER QVARTUS. LOCUTIONES DE NUMERIS.

Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum.

Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu.et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.

Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt. [*]( 4 Num. 1, 4 6 Ib. 1, 22. 23. 20 20 Ib. 1, 54 ) [*]( 1 castigare (ga s. I. m. 1) C septies ait b septiens L septie.s septie.s (utrimqtte n eras.) 8 pro] septies pro b 2 Expliciunt loquuciones leuitici Incipiunt questiones fol. 136b C Explicit locutiones libri leuitici incipit questiones leuitici fol. 67b X Expliciunt locutiones leuitici Incipit liber locutionum numeri L Expliciunt locutiones leuitici. incip liber locut numeri lol. 20 S 3 Locutiones eiusdem libri numeri fol. 15sb C 4 rł\'J).+,v LXX capud C caput LSSbd 5 uniuscuiuscumque b 6 filii LSlb simeon SXbd 7 dumos C post domos add. eorum N 9 capud SI 11 filii I filiis C simeon bd 12 simeon CXbd sed om. X simeon bd 13 serbat C tribus S 15 numerata ex nommata S non] et non JY 17 filiis b priinogeniti (i fin. sup. a m. 1) X 18 Israhelis] eorum A\' )

583

Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi.

Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis.

Et reddet cui deliquit ei . quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit.

Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.