Locutiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus . poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.

Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit.

Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram . non dixit "in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat.

Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor.

Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.

Et omne super quodcumque dormit super illud.

Et omne super quod sederit super illud inmundum erit.

Et emittet in manu hominis parati in [*]( 6 Leu. 13, 47 9 Ib. 13, 52 12 Ib. 13, 55 15 Ib. 14, 15 18 Ib. 15, 2 19 Ib. 15, 16 21 Ib. 15, 20 23 Ib. 15, 20 25 Ib. 16. 21 ) [*]( 2 ait (i ex u m. 2) 8 acatartos on acatartos este C acataptoyonaptopetie N acathartos on achathartos este LS oyatopto; ov tXXtXt\'tXptOç EOTE b 4 exsistens C dicit d W\'i] ON CL on NS ov 6 5 esse om. b exsistere C 6 sec. cod. Alex. uestimento I uestimenta C in uestimento N lep C lepre N 7 usita et N ita om. C 9 Aut] Et/S pellicio CN quocunque N 10 fuerat fin. LS 12 commutabit C 13 quem bd 14 ipsam] isam N 15 hemina Nbd 16 sacerdos 01 17 utique in] utique in manum N faciet bd 19 cubitus N 21 quodcumque C 23 omnes N ) [*]( XXVIII. Aug. sect. III pars 1. ) [*]( 37 )

578
heremum. id est: emittet in heremum in manu hominis ad hoc parati: de hirco emissario loquebatur, cum hoc diceret.notandum est autem, quomodo dicat scriptura in manu.

Homo, homo filiorum Israhel, id est: ex filiis Israhel. ista autem repetitio quemlibet hominem uidetur significare, id est: ille aut ille.

Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis . hac locutione concubitum uetuit cum his personis.

Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est . et posuit pro "id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est turpitudinem patrui. pudenda uxoris patrui.

Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est "habitant".

Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.

Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius et ipsa uiderit turpitudinem eius, <inproperium \' est; exterminabuntur in conspectu generis sui:> turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum [suum] accipient. peccatum posuit pro "poena peccati". [*]( 4 Leu. 17, 3 7 Ib. 18, 7 10 Ib. 18. 14 15 Ib. 18. 25\' 17 Ib. 19, 9 23 Ib. 20. 17 ) [*]( 2 emissorio CNL 3 manum CL 11 et om. b 12 dici LSl 13 patrui om. N patrni] patruum eorum N 15 exorruit N 16 habitPt b 18 tui] uestri b 20 terminabit C 21 grecus LS 22 posseat If eiuendcnda L1 23 acciperit LSl 25 ipse b turbitudinem C inyroperium-nenrris sui addidi ex Quaestionum libro III. quaest. LXXY 27 suum inclusi 28 posuit] pro posuit N ponae An )

579

Et segregabitis uosmet ipsos inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum et inter medium uolucrum mundarum et inmundarum. segregabitis uosmet ipsos, dixit, inter medium mundorum et inmundorum, quoniam segregantur munda ab inmundis uel a mundis inmunda; noua est omnino locutio. aliud est enim "segregabis inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum", sicut saepissime loqui solet, aliud est, quod modo ait: segregabitis uosmet ipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes se ipsos segregent ab utrisque tamquam iudicando inter utraque.

Dic sacerdotibus filiis Aaron et dices ad eos: in animabus non inquinabuntur in gente eorum nisi in propinquo qui proximus est eis . in luctu dicit, qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.

Et caluitium non rademini super mortuum et super carnes suas non secabunt sectiones . usitata esset locutio "carnes suas non secabunt sectionibus".

Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo . non dixit "quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. deinde sequitur singulariter: sanctificabit eum; dona domini dei uestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus, qui sanctifico eos, rursus ad pluralem conclusit. [*]( 1 Leu. 20, 25 12 Ib. 21, 1. 2 17 lb. 21, 5 20 Ib. 21, 7. 8 ) [*]( 6 uel a mundis om. S. spatio uacuo relicto omnino] omnium b 9 post solet add. m. 2 s. I. scriptura et S quod] quo LSl ait s. I. m. 1 S 10 illa om. b alterutrum b segregantes se] segregan esse C 13 in animabus om. b 14 in ante propinquo om. LSb 15 lugentur b 17 rademini caput (?); qf. Loc. de Numeris XIIII 18 sectiones] secationes LSb 21 a om. LSb 23 cum om. C cęperit C 24 sanctificauit NLSd sanctificaui b ecftaaEi cod. Alex; sed cf. Quaest. in Leuit. quaest. LXXVIII ) [*]( 37* )

580