Locutiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum \' et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses.
Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine.
Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius inter cetera etiam hoc ait: a sacrificiis salutarium filiorum Israhel. brachium ablationis et pectusculum [*]( 1 Leu. 8, 31 8 Ib. 8, 35 11 Ib. 9, 7 18 Leu. 10, 8. 9. 11 24 Leu. 10, 9. 10 29 Ib. 10, 14. 15 ) [*]( 2 qnę T 4 ea scripsi: eam CTbd 6 illud T 12 tuum addidi sec. Quaest. in Leu. quaest. XXVII 14 precepit C 15 loquutus C 20 quae] q: C 22 manu C 26 notandum (tan in fine uers. alia manus add.) C )
Cum de animantibus, quae in aquis sunt, praeciperet, quae sint eorum munda uel inmunda, in aquis. inquit, et in mari et in torrentibus. sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem nnmerum transferre de graeco et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi. nam nihilo minus insolens est quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit uel in ipso nominatiuo casu. nam etsi ab eo, quod est mare, nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur et tamen scriptum est: libera me a sanguinibus, et: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. ergo et maribus ita dici posset, nisi, ut dixi, ambiguitas uitaretur. torrentes uero isto loco pro fluminibus posuit scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluuii, qui siccantur aestate et ideo pisces habere non possunt. unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari sed flumina maluerunt. poni autem in scripturis torrentes pro fluminibus locus ille psalmi satis ostendit, ubi legitur: et torrente uoluptatis tuae potabis eos. non enim tale aliquid intellegi uoluit nomine torrentis, quod ad tempus flueret ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: quoniam apud te est fons uitae, quae utique aeterna est et indeficiens.
Sed haec edetis a repentibus uolatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superi- ora pedum eius: non dixit "pedum suorum". [*]( 6Leu. 11, 9 16 Ps. 50,16; 15, 4 24 Ps. 35,9. 10 29 Lea. 11,21 ) [*]( 1 offer rent CT\' 2 dominum scripsi sec. LXX: deum CTd 8 prius tuis om. CT 5 animantis C 6 sunt T 12 quod] sed d 14 nominatibo C1 15 sanguina CT 18 poset C 20 hyemales d 28 iste 1 30 super om. C1 post quattuor add. s. 1. m. 2 pedO eius C,T )
Et eritis sancti, quoniam sanctus ego. subauditur "sum". unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.
Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: xai epei? rcpdc aikouc XSVWV, quod latine exprimi posset "et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur "et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: Xsst<; itpds aūsoūC ÀŚjc.w, sed: epstiipsi; 1tpÒ; aOtoo? Xifwv.
Mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et inmunda erit septem dies. nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, inmunda erit septem dies. illa ergo locutio, quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia uero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit ignoro.
Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. similiter et de illa, quae feminam peperit, dictum est: sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est sexaginta sex diebus. sedebit ergo dictum est "manebit"; non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.
Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. notandum cicatricem dicere scripturam non uulneris, sed etiam solius coloris notam. [*]( 1 Leu. 11, 44 4 Ib. 12,1 12 Ib. 12,2 20 lb. 12, 4. 5 26 Ib. 13.2 ) [*]( 2 oti crfioc aip.t iTw cod. Graeci 7 ce eris prosautus/ //legon (legon add. m. 2) C,T 8 Xjyujv om. cod. Gratci 9 dicat CI 11 lexis autos legon sed eris autos legon CT 12 et om. CT peperit CT 15 semen om. T peperit CT 18 quur C 20 tres] sex CT 21 cod. Graeci: a*aO-api(j>; aliqui autem codices Graeci non habent: in sanguine mundo suo, sed: in sanguine inmundo suo ait Auffustinus in Qiiaest. in Leu. quaest. XL 22 dictum (c 8. l. \'Jł. 1) C )
Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae . tactum dicit ipsam maculam. quod ipse homo lepra sit tactus.
Et uidebit eum sacerdos et inquinabit eum: pro eo, quod est "inquinatum pronuntiabit".
Et pilus qui est in tactu conuertatur albus: id est: conuertatur in album.
Et purgabit eum sacerdos: signum enim est. purgatum pronuntiabit. sicut "inquinabit". quod supra dixit. inquinatum pronuntiabit.
Et uiderit eum sacerdos. et ecce commutata est significatio in cute. et inquinabit illum sacerdos . plus habet et: nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: si autem conuersa fuerit significatio in cute, posteaquam uidit eum sacerdos. ut purget illum, et uisus fuerit denuo sacerdoti, et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute. inquinabit illum sacerdos.
Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice . id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua.
De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus [*]( 1 Leu. 13, 2 3 Ib. 13, 3 5 Ib. 13, 3 7 Ib. 18, 6 10 Ib. 13, 7. 8 18 Ib. 13, 9. 10 24 Ib. 13, 45. 46 ) [*]( 17 illum] eum T 18 leprae] lepra est CT si s. I. fJi. 1 C 20 mutabit C 21 mutabit CT 22 cicatrice scripsi: cicatricem CTd 23 uiuat d 24 Hinc incipiunt cod. NLS et b loqueretur] loqueretur dfis b et om. N 26 habent NLSI tamen in (tamen 8. I. add. m. 2) S cod. Graeci: ay.aS-apToc xsxX-rjasia: 27 dictum (c s. i. m. 2) C )
Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae.