De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis usque adeo sciens hanc nescio quam esse nouitatem, quae contra antiquam et ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut uerecundatus aut ueritus fuerit. et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse baptismum, in quo fit remissio peccatorum; quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non credentibus deputari, quia utique scriptura euangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur: qui non crediderit, condemnabitur; postremo quod sine peccato imago dei non admittatur ad regnum dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, [*]( 3.6 Pelagius 8 cf. Contra Iulianum Pel. VI 7, 18 (XLIV 843 M) 24 Marc. 16, 16 26 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 iam] et iam V respodisse Kml 3 si ml ex sed L sed SVG adeae S adQ**G inquiunt] equi dicunt V 4 et eras.V eis K hiis A iis d 5 alt. non om.A expugne∗t L expugnent SVPG 6 admonea*tL admoneant SVPG ammoneatX sequutusLSVG 7 baptissimus Pm2 munda tanti.. (s.l.ml quū)L munda tanticumSG anticu Vml illu A 8 poterunt/i 9 accidit LmlSVPGA 10 quia si] quasi LmlSVmlG 11 esset V 12 Adae tam] adętiã V adae etam K adae**ta (e et t s.l.m2) G 14 remittat VwJPG 15 hoc totum om.P 17 esset V 18 etom.zMl\'bd 19iautG uerucundatusG 20 baptissimum Pm2 21 et quod bd peccato] baptismo b 22 quem] cu A 23 fellereluS fallere (a in ras.) V iaaqua Pm2 25 posttremo V peccato] baptismo b amittatur (d s. a m2) K ammittatur C amittatur M committatur T )
Ego autem etsi refellere istorum argumenta non ualeam, uideo tamen inhaerendum esse his quae in scripturis sunt apertissima, ut ex his reuelentur obscura aut, si mens nondum est idonea, quae possit ea uel demonstrata cernere uel abstrusa uestigare, sine ulla haesitatione credantur. quid autem apertius tot tantisque testimoniis diuinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet nec praeter Christi societatem ad uitam salutemque aeternam posse quemquam hominum peruenire nec diuino iudicio iniuste aliquem posse damnari, hoc est ab illa uita et salute separari? unde fit consequens, ut, quoniam nihil agitur aliud, cum paruuli baptizantur, nisi ut incorporentur ecclesiae, id est Christi corpori membrisque socientur, manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis conlatum fuerit, pertinere. non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. hoc [*]( 4 Matth. 25, 34 7 Matth. 25, 46 26 cf. Eph. 1, 23 ) [*]( 2 aut] uel zbd absordius A 3 praedicaens V qui AM 6 sit ipsum] sit etia suum (u alt. s.l.m2) V 7 ambustionem (co s. a ni2) V 8 hunc] istum zd secunturz 9 perucrscjLmlSVPG repugnantia* L repugnantiaeSFmfPO 12 quid (d s.l.m. rec.)P 13 eos] nos V 15 ne∗ L nec Km2 16 refelle Vml lshiisyliis<2 aut] ut A ē∗∗G 19obstrusa A inucstigarezbd 21 dilicidissime Kml lucidissime A 22 aeternam (a jin. ex u) V possit Vml quenquam Lm2A 23 iniuste post aliquem praeb. Kb posse aliquem KJlbd 24 et] ac Kb saparariG 25 fiua (cu?.m2)A quamSTG baptizantur (e s.a)F 26 xpi id est V 27 hoc om. z 28 possint Kml )
Ac per hoc si ambigui aliquid habent uerba apostolica, quibus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, possuntque in aliam duci transferrique sententiam, numquid et illud ambiguum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei? numquid et illud: uocabis nomen eius Iesus; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum? numquid etiam illud, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, hoc est quia non est necessarius Iesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui saluandi sunt a peccato? numquid etiam illud, quia nisi manducauerint homines carnem eius, hoc est participes facti fuerint corporis eius, non habebunt uitam? his atque huiusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis diuina luce clarissimis, diuina auctoritate certissimis nonne ueritas sine ulla ambiguitate proclamat non solum in regnum dei non baptizatos paruulos intrare non posse, sed nec uitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur sacramento baptismatis inbuuntur? nonne ueritas sine ulla dubitatione testatur eos non ob aliud ad Iesum, hoc est ad saluatorem et ad medicum Christum, piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum eius possint a peccati peste sanari? quid ergo cunctamur apostoli uerba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intellegere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus?