De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum multorum condemnationem et per unius iustitiam multorum iustificationem [*](5 Rom. 5, 12 8 Ioh. 3,5 9 Matth. 1, 21 11 Matth. 9,12 14 cl. Ioh. 6, 54 27 cf. Rom. 5,18 ) [*](1 nulla(u s. a m2) L nullaSVPGd restet Tr 2 saltemCMbd 4 hac LSV 6 edita exp. et in mg. add. et ita Km2 7 in] et (in mg. m21 ad) T\' et om.z 9 intrare zd 10 ihm Kbd hiesum M 11 etiam] add. et LSPG 13 Iesus om.z 14 sint Gml etiam bis K 17 pr. diuina P 19 paru. non bapt. KC 20 praeter] propter LmlSVP 22 eos om.z 24 peste m2 ex perte r uoce quid noui capituli init. sumit b 25 forte] uerba r dubitamus GmlACJI deputamus V 27 quanqua (n s.l.m2) L )

135
apostolus loquitur, nihil mihi uideatur ambigui, nisi quod ait \'Adam formam futuri\'. hoc enim reuera non solum huic sententiae conuenit, qua intellegitur futuros eius posteros ex eadem forma cum peccato esse generatos, sed etiam in alios et alios intellectus possunt haec uerba deduci. nam et nos aliud inde aliquando diximus et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui non sit aduersum, et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. cetera uero quae ibi dicuntur, si diligenter aduertantur atque tractentur, sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiamsi subobscurum pariunt rerum ipsarum necessitate sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est. ut antiquitus uniuersa ecclesia retineret fideles paruulos originalis peccati remissionem per Christi baptismum consecutos.

Vnde non inmerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum seruet ecclesia. qui cum paruulos a materno utero recentissimos iam idoneos ad percipiendum Christi baptismum adsereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octauum diem fieri deberet, quantum potuit, conatus est eos demonstrare perfectos, ne quis ipso numero dierum, quo octauo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret. sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ah originali tamen peccato eos inmunes non esse confessus est, quia, si hoc negaret, ipsius baptismi causam, propter quem percipiendum eos defendebat, auferret. potes ipsam epistolam memorati martyris [*](1 cf. Rom. 5,14 5 if. Epist. 157 (CSEL XXXXIV 469). pag. 14,13. De nuptiis ct conc. II 46 (CSEL XLII 300). Contra Iulianum VI 9 (XLIV 826 M) 7 cf. Ilieron. opera XXX 694 M 14 cf. Cypriani epist. 64 ad Fidum (CSEL III pars I 362). ) [*](1 uidetur LmlSYGA 3 qu*a L quia SVPG ex] et b 5 diu duci K diduci C 9 quodcunque A lOsuboscurum Lml ipsorum 5 12 tenet m2s. exp.pertineret A\', b fidelis Kml 13 peccati (cati aa ras. m2) T 14 cipri- anus KA 15 hocmw/.P ob S 16 ideneos Ltnl id non eos M a Gm 1 17 asseret LmlSG, (i s. fin. e m2) l\' consul*tus K 19 ne qui si pro numero LmlSPG nequi* pro num. V ne quis quasi numero bd quia (a s.l.1II1) L,bd qui SYG 20 circuncidebantur A ęstimare A existimarent M 22 non immuncsfr confisus (i ex u corr.) V quasiST 23 qua P 24 auferre liiul postes (pr. s pacne eras.) P epistulam LS )

136
De baptizandis paruulis legere, si uolueris; neque enim potest deesse Karthagini. uerum in hanc etiam nostram, quantum praesenti quaestioni satis nisum est, pauca inde transferenda arbitratus sum, quae prudenter adtende: quantum uero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum ueltertium diem quo nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim, quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam dei et gratiam denegandam. nam eum dominus in euangelio suo dicat: \'filius hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluare\', quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. aduertisne quid dicat, quemadmodum sentiat non tantum carni, sed animae quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum sine illo salutari sacramento exire de hac uita? unde, si iam nihil aliud diceret, intellegere nostrum fuit sine peccato animam perire non posse. sed uide paulo post defendens innocentiam paruulorum quid tamen de illis apertissime fateatur: ceterum si hominesinquit, inpedire aliquid ad consecutionem gratiae possetmagis adultos et prouectos et maiores natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis delictoribus et in deum multum ante peccantibus, eum postea crediderint, remissa [*]( 4 cf. CSEL III pars II 718,1-11 14 Luc. 9,56 22 cf. CSELIII p. II 720,14 sqq. ) [*]( 2 kartagini LV PG cartagini KM carthagine A carthagini Cb hac etiam nra z hunc nrm M 5 tercium L 6 quam Cypr. sint Gypr. 7etsic A,om.M considerando Lm2 esse exp. L antiq: LSP sutom. 2 10 nostro] suoF nostro (in mg. al sancto) b tu om. M 11 consentit3/ 13 gratia di negandam (negandum S)LS gratia di ec (esse om. TG) neganda VPG 14 suo om. b 15 poterit iCM potest Cypr. 16 quod SV 17 carni. L carnis SV PGACM 18 ullo zAM; sed cf. 137,21 19 dicere A 20 animę A nide] inde 6 22 impedire (im s.l.m2) G aliquod K ad s.l.m2S 23 possit G possent M profectos V 26 remissa (in mg. 1 a remiss parte folii resc.) V remissio C\' )
137
peceatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit! qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.

Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula uir tantus ista loquatur. qui haec documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octauum diem, ex quo die natus esset infans, cum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. neque enim hoc tunc quasi nouum aut quasi aliqua cuiusquam contradictione pulsatum concilio statuebatur scu firmabatur, quod ob?tricti originali peccato tenerentur infantes, sed cum illic illa consultatio uersaretur et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis utrum eos et ante octauum diem baptizari oporteret. ideo ei qui hoc negabatnemo consensit, quia iam non consulendum necdisceptandum, sed firmum certumque habebatur animam saluti aeternae pcrituram, si hanc uitam sine illius sacramenti consecutione finiret, quamuis ab utero recentissimi paruuli solo reatu essent peccati originalis obstricti; quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. his certis illa incerta de octauo die quaestio dissoluta est atque in concilio iudicatum homini nato, ne in [*]( 1 datur om. z dantur A a om.zd prohibere uocatur corr. m2 in pro- hibetur nec uocatur K prohibere uocatur 6 3 pecc.] peccatum P 4 antiq: LSP 5 ad remissa peccatorum accipienda iSVPGKml ACM 6 in hoc ipso codd. b 7 pcccata s.l.m2S 9 iste (in ras. m2)K,ACMb quia L quia SrGKCJlb 10 consuleritS consulerat VmlG describit (sic) V 11 cciliis A consentitum esse z 12 octauom Vml offerretur/1 13 dubitaretmlex baptizaretS 15 conciliuvl 16 illa] alia zd 17 conuersaretur Sm2 circuncisionis A 18 baptizares.iTd ei om. P 19 nagabat Gml negat K consentit KmlA 20 habeatur Kb saluti*L salutis VPGM 21 ullius VA conscquutione Ijml et quauis L Et quauis BV PJI 22 paruulis oloreatu Kml 23 quare] quia et ex corr. Km2 qui A quae CKml T facilior] add. quam A sed tamen etiam nec. (om. esset) b 25 desoluta A iudicatur V )

138
aeternum pereat, omni die licere succurrere, cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri, non quo intellegeremus etiam baptismum octauo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritaliter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen ebdomadum, quibus tempora prouoluuntur, octauo, hoc est post sabbatum primo die, a mortuis resurrexit.