De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si autem, quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. magis enim scripturae credo dicenti: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. et ideo misericordia dei opus est, quae superexultat iudicio, quae illi non erit, qui non facit misericordiam. et quod propheta, cum diceret: dixi: [*](2 Ps. 118, 4 3 Ps. 118, 5. 6 9 Ps. 118, 133 11 cf. Joh. 1, 12 13 Ioh. 8, 36 20 Ps. 142, 2 23 cf. lac. 2,13 24 Ps. 31, 5. G ) [*]( 1 dirigad Lml; cj. Pract. 2 custodire PILl 3 optabit A, om. z 5 spicio Lml respicio A 6 obtat Ltl/l 7 aiumento Lml autem id in ras. Lm2 optat VA 8 pr. uel] sed P aliquo alio V aliquo LSPG 9 mca inquit zbd diriges K 10 ut non P et non Sbd uius Lml 11 cxecando Lml cxsccrande PMd domus LmlSV Pr, dominationis Lm2bd 12 eum recipientibus om.r, incl.d; cf. II 23, 37 ista (ta s.l.m2)L 13 orrenda Lm2KCM danipnatione A nos C 14 filis Lml filios V lib. uierit A liberauit 6 nero Vllll adq: L uiusmodi Lml 15 possumus M 16 opitulen Lml 17 fiet A aliqui Lml 18 uellit V d*o K 20 credo scripturae bd ne] non K 21 iudicio LmlAM quia KA 22 tuo (u s.l.m2) et s.l.Km2 sed A idoGml 23 q : bis Lm1 su-\' perexaltat PKAbd 24 post misericoruiam repetunlur: dei opus rst-mi,erirordiam scd del. Bllnt in L propria Lm 1 )

79
pronuntiabo aduersus me delictum meum domino, et t u dimisisti impietatem cordis mei, continuo subiunxit: pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus; uox enim sanctorum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. unde in eiusdem apostoli Apocalypsi illa centum quadraginta et quattuor milia sanctorum, qui etiani cum mulieribus se non coinquinauerunt - uirgines enim permanserunt non est inuentuminore eorum mendacium, quiainreprehensibiles sunt, profecto ideo sunt inreprehensibiles, quia se ipsos ueraciterreprehenderunt; et ideo non est inuentum in ore eorum mendacium, quia, si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent et ueritas in eis non esset et utique mendacium esset, ubi ueritas non esset, quoniam iustus, cum in sermonis exordio accusator sui est, non utique mentitur.

Ac per hoc eo, quod scriptum est: qui natus est ex deo, non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet, etsi quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando scripturas. non enim aduertunt eo quosque fieri filios dei, quo esse incipiunt innouitate spiritus et renouari in interiore homine secundum imaginem eius, qui creauit eos. non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis uetus infirmitas eius absumitur; sed renouatio incipit a remissione omnium peccatorum et [*]( 1 I Ioh. 1,8 6 cf. Apoc. 14, 4. 5 14 cf. Pron. 18, 17 1G I Ioh. 3, lJ 20 cf. Rom. 7, 6. II Cor. 4, 16 cf. Col. 3, 10 ) [*](1 aduersum KA remisisti Kml demisisti A 2impietates A mi Liul orauit LmlCM 5 decepimus SmSGml seducimus Mb Gapocalypsiu LSI\' a or apocalipsym V apocalipsi KA apocalypsisGmlM 7CXL IIII A quatuorIJIK millia CM qui sc cuni nmlieribiis non coinquin. (om. ctiam) zbd 8 se* G quoinquinauerunt Lm1VGm1 postenim eras. n̄ G 9os LSm1VPG 10 profecto—inreproh. om. T irreprehensibiles sunt bd 11 idoGtnl 12dieerent(cin ras.)L 13 et — non cssct inmg.Gm2,om.T 14 exordoo Gml 15mentitusfl Ifiquo LmlSVPG 17 post non peccat exp. et n̄ dictū ē multū L 1seo s.l.m2L multi.4 19 auertunt eos V 20 rcnouare LmlSVPG interiore* homine* l, in inter- iorcm hominem GAhd 21 creuit LillI illos A 22 ora UimlK onmis] add. enim PGtnl uetus omnis eius infirmitas adsuinitur (Ls. d m2 K assumitur A) KA )

80
in quantum quisque spiritalia sapit, qui iam sapit, cetera uero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renouationem in meliorem statum inmortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. nam et ipsam dominus regenerationem uocat, non utique talem, qualis fit per baptismum, sed in qua etiam corpore perficietur quod nunc spiritu incoatur: in regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. nam in baptismo quamuis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen, si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam nouitatem mutatio fieret—non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in ueterem corruptionem atque in mortem tendere in fine postea renouandum, quando uere tota nouitas erit, sed excepto corpore si in ipso animo, qui est homo interior, perfecta in baptismo nouitas fieret -, non diceret apostolus: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. profecto enim qui de die in diem adhuc renouatur, nondum totus est renouatus; et in quantum nondum est renouatus, in tantum adhuc in uetustate est. proinde ex hoc, quod adhuc in uetustate sunt, quamuis iam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi; ex hoc autem, quod in nouitate sunt, hoc est ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritaliter sapiunt eique congruos mores agunt, filii dei sunt. intrinsecus enim exuimus ueterem hominem [*]( 6 llatth. 19,28 16IICor.4,16 21 cf. Luc. 20,34 24 cf. Eph.4, 22-25 ) [*]( 1 quatum VmlKml iam m mg.Lm2 iam sapit, in tantum rcnouatur b 3 incorruptioiie Lral 4 resurrectionem La.c.SGml regiore (ill mg.m2 regenerationem)/ £ 5 sed in in ras.Lm2 6 quo M in corporezbd perficiatur SVPG perficitur CT inquoatur Lna1 inuocatur V incohaturap.c.inchoatur PKm2ACMld 7 generatione Pa.c. generatione K cum uenerit filius hominis in regnum suum KAC 8 et uos om. KAC 9 srhl L irl S israel A 10 fit SmlGml C si] si non CT n A 11 in s.l.Lm2 12 et om.A aduc Lml 13 adque Lml iu pr.s.l.m2S finem LC 14tota] tantaj/ si]sed Fae M 15 interior homo A iterior Lml perfecta—exterior in mg.m2G dicet SVml 16 uoster homo K 17 rcnouat Lm] de-rcnouatur in mg.tn2K 18 et in quantum-renouatns om.zCM 19 uetustatem SG 20 oc Lml in om. Vml uetustateLp.c. suntinras.m2L 21quor innouate P nuuitate Lm] sunt bis S 23 illut Lm] 24 agunt ex habent Km2 )
81
et induimus nouum, quoniam ibi deponimus mendacium et loquimur ueritatem, et cetera, quibus apostolus explicat quid sit exui ueterem hominem et indui nouo, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. et hoe ut faciant, iam baptizatos fidelesque adhortatur; quod adhuc monendi non essent, si hoc in baotismo iam perfecte factum esset. et tamen factum est, sicut et salui facti sumus; saluos enim nos fecit per lauacrum regenerationis. sed alio loco dicit quemadmodum hoc factum sit: non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.

Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. primitias itaque spiritus nunc habemus, unde iam filii dei re ipsa facti sumus; in ceteris uero spe sicut salui, sicut innouati ita et filii dei, re autem ipsa quia nondum salui, ideo nondum plene innouati, nondum etiam filii dei, sed filii saeculi. proficimus ergo in renouationem iustamque uitam per quod filii dei sumus et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud, quo adhuc filii saeculi sumus; per hoc enim et peccare adhuc possumus. ita fit ut et qui natus est ex deo non peccet et, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus et ueritas non sit in nobis. consumetur ergo, quod filii [*]( 3Eph.4,24 7 Tit. 3, 5 8 Rom. 8, 23-25 19cf.Rom.9,8.Luc.20,34 23 cf. I Ioh. 3, 9 24 cf. I Ioh. 1,8 ) [*]( 2 uetere (ritatc s.»»3)V ue*terem L 3 nouum Vm2Md in s.l.m2G 5 adortatur LmlK hortatur A monendi ec Kml 7 saluo Lml enim otll.K 8 factum cst hoc V hoc sit factum b sit] est zbd 10 nobismed Lrnl ingemiscimus l\'m. rec.ACbd 11 redcmtionem L 13 enim] autem KC uidet quid(s s. d m2)V* et om. zATbd 14 speramits s.l.m2L 15 ergo] enim A redemptio*ne L redemptionem PM fiat K 17 in spe Lm2 ipse LmlS ipse (spes.m3)V alt.sicut La. c. sicut (ets. nt m3)r 1set] utI.mlVmlS,om.C ipsa om. A 20 ergo (go s.l.m2)1. iustamque uitam (queuitams.l.m2)L fili A S\'hmus L 22transmutcmur A quod codd. pract. K 23 posumus Lml 25 deeepimus LmlVml decipimus SPG seducimns (in mj. al decipimus)6 in nobis non est b hec ergo L ) [*]( LX. August. VIII pare I. Vrba et Zycha. ) [*]( 6 )

82
carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii dei et spiritu renati sumus. unde idem Iohannes: dilectissimi, inquit, filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. quid est hoc \'sumus\' et \'erimus\', nisi quia sumus in spe, erimus in re? nam sequitur et dicit: scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus cum sicuti est. nunc ergo et similes ei esse iam coepimus primitias habentes spiritus et adhuc dissimiles sumus per reliquias uetustatis. proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii dei, in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi, illinc ergo peccare non possumus; hinc uero, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, donec totum transeat in adoptionem et non sit peccator et quaeras locum eius et non inuenias.