De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ad peccandum namque non adiuuamur a deo; iusta autem agere uel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adiuuemur a deo. sicut enim corporis oculus non adiuuatur a luce, ut ab eadem luce clausus auersusue discedat, ut autem uideat adiuuatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuuerit, potest, ita deus, qui lux est hominis interioris, adiuuat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur. si autem ab illo auertimur, nostrum est et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad inlicita consentimus. conuersos ergo deus adiuuat, auersos deserit. sed etiam ut conuertamur, ipse adiuuat, quod certe oculis corporis lux ista non praestat. cum ergo nobis iubet dicens: co.nuertimini ad me, et conuertar ad uos nosque illi dicimus: conuerte nos, deus sanitatium nostrarum, et: deus uirtutum, conuerte nos, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: intellegite ergo, qui insipientes estis in populo, nosque illi dicimus: da mihi mihi intellectum, ut discam mandata tua, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: [*]( 1 cf. lac. 1,14 3 cf. II Cor. 5, 4 4 Matth. 6,13 18 cf. Rom. 8, 5 21 Zach. 1,3. Mal.3,5 22Ps.84,5 23 Ps. 79,8 25Ps.93,8 20IX 118,73 ) [*]( 1 a* G 2 deseramur (e alt. s. ras.)V uincire G abstramur LillI 3 absoruebitur LmlSmlM 4 pr. a s.l.mSL 6 post potest sequitur: oratio breuis perfectaque in z, quae senlentia del. in LV, in oratione breui pcrfectaque fIIllt. in S 7 simus Lflll a s.l.Km2 8 abstramur Lml concupcentiam Lml 10 non] nos A iuste VtnSKAM 12 adiuuamur Kml oculis Lml oculosGmlKml aduuatur Lml 13 ut] si ut A auersussuae Lm1 auersus Gm1 lonremtis Lm2 nra Vmt 19 couersos P conuersus Vml,Į aduersos LmlC auersns Vml auersusadiuuat in mg. A 20 certe om. V 23 sanitatum SmZKmZCJlbd salutariii nostrorum A 24 aliū Lml cum-quod iubes in mj. A 26 et nos bd )

76
post concupiscentias tuas non eas nosque dicimus: scimus quoniam nemo esse potest continens, nisi deus det, quid aliud dicimus quam: da quod iubes? cum iubet dicendo: facite iustitiam itemque dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, a quo debemus petere cibum potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus promittit eius saturitatem?

Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos, qui dicunt accepto semel liberae uoluntatis arbitrio nec orare nos debere, ut deus nos adiuuet, ne peccemus. talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamuis in hoc erraret, quod sibi addendum ad iustitiam nihil putabat seque arbitrabatur eius plenitudine saturatum, deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus, quod bis in sabbato ieiunaret, quod omnium quae possidebat decimas daret. nihil sibi addi ad iustitiam iam petebat, sed tamen ex his quae habebat gratias deo agendo ab illo se accepisse omnia fatebatur. et tamen inprobatus est, et quia ueluti saturatus nihilde alimentis iustitiae iam rogabat accipere et quod eam publicano esurienti ac sitienti se uelut insultans praeferre gestiebat. quid ergo illis fiet, qui, etsi fateantur se non habere uel non plenam habere iustitiam, tamen a se ipsis habendam, non a suo creatore, ubi horreum eius et fons eius est, deprecandam esse praesumunt? nec ideo tamen solis de hac re uotis agendum est, [*](1 Eccli. 18, 30 2 cf. Sap. 8, 21 3 Es. 56, 1 4 Matth. 5, 6 10 cf. Luc. 18, 10-14 ) [*](1 concupiscensias L nosque] nos quoque b 2 quoniam] quia zbd ne*mo L potest esse d 3 iubetur V iustitiam] nosque dicimus: doce me iustificationes tuas (Ps.118,12), quid aliud dicimus quam: da quod iubes? add.bd 4 idemqueT item cum d sitiunt (pr. t s. ras. m2)L 6 ea C, om. KmlA sitaque (e s. ras. m2)L *ab L eos s.l. Km2 9uoluptatis Lml nos om.z lOadiuet Lml fariseus L phariscus VPKA 11 errore Lm1SVPG quos V sibi om. C si A 14 puplicanus L 16 addi] ad VG, om.LSP iam orn. z eis AiisG 17 agens A se om.z iprobat L a. c. 18 saturitas Pml iam om.z 19 eam] in SG in (illi s. n) V** L, om. P puplicano L ac] et z sicienti Va.c. ueluti A 20 proferre 31 fatcrentur LnilSVmlPG semet A 22 suo* Lp.c.. orreum LmlGKml 23 psumunt (p s. ras.)K de hac re solis KCb de hac s.l.m2L uotis-llostrac in mj. mZG e s.l.m2K )

77
ut non subinferatur ad bene uiuendum etiam nostrae efficacia uoluntatis. adiutorenim noster deus dicitur nec adiuuari potest, nisi qui aliquid etiam sponte conatur, quia non sicut in lapidibus insensatis aut sicut in cis, in quorum natura rationem uoluntatemque non condidit, salutem nostram deus operatur in nobis. cur autem illum adiuuet, illum non adiuuet, illum tantum, illum autem tantum, istum illo, illum isto modo, penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio et excellentia potestatis.

Nam qui dicunt esse posse in hac uita hominem sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. si enim esse posse negauerimus, et hominis libero arbitrio, qui hoc uolendo appetit, et dei uirtuti uel misericordiae, qui hoc adiuuando efficit, derogabimus. sed alia quaestio est, utrum esse possit, alia utrum sit; alia, sinon est, cum possit esse, cur non sit; alia, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, uerum etiam poterit aliquando esse uel possit. in hac quadripertita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac uita, confitebor posse per dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad dei gratiam, hoc est ad dei dona, pertincre non ambigens, nec tantum ut sit, uerum etiam ut bonum sit, id est ad facienda mandata domini conuertatur atque ita dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuuet etiam, ut possit fieri quod ostenderit. quid enim habemus quod non accepimus? unde et Hieremias dicit: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est, ut ambulet et [*]( 2 cf. Ps. 61, 9 23 cf. I Cor. 4, 7 24 llier. 10, 23 ) [*]( 1 ad bene uiuendum] ad uiuendum zb adnitendo cod. J/us. Bril. et d ut etiam A uolutatis Lml 2 nrt V deus om. K quia V etiam aliquid d 3 etiam om. b co**netur Lm2 4 eorum Lml natura rationem (ra ra s.l.m2)L 5 illam SVmlG 6 tantu(tu in ras. m2) L non tantmn bd ante istum s.l.m. post. add. il V, eras. G 7 iu isto SP in eras. LG, exp. Vx pene si G peneBt S pcnese V equitas S rationis S p. c. 8 excellentiam La c.SVa.c.G 9 posse om. z ac Lml hominfi Kml 10 si* L 12 uirtuto LmlKml 15 umquānullū (n in mg. add.) Lumquam illum Sumqufuillu P numqllam ilIum V unquam ilhidf; 16 potuerit MTd quadripartitad 17 propositione* L q:ratur LmlV 18 potes KC ac Lml 19 pr. arbitrio Lml 21 ut] et K bonusG si* idum (om. est)F 22 quod KC 23 posit Lml 24 accipimus A ieremi Lml hyeremias 111 ieremias Ad - )

78
dirigat gressus suos. hinc et in Psalmis cum quidam dixisset deo: tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, continuo non de se praesumpsit, sed optauit, ut faceret: utinam, inquit, dirigantur uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas! tuncnon confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. quis autem optat, quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adiumento? a quo autem id optet, quia non a fortuna uel a fato uel a quolibet alio praeter deum, in consequentibus satis ostendens: itinera, inquit, mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. ab huius execrandae dominae seruitute liberantur, quibus dominus Iesus eum recipientibus dedit potestatem filios dei fieri. ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. his atque huiusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum nec deum aliquid inpossibile homini praecepisse nec deo ad opitulandum et adiuuandum, quo fiat quod iubet, inpossibile aliquid esse. ac per hoc potest homo, si uelit, esse sine peccato adiutus a deo.