De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant: si peccator genuit peccatorem, ut paruulo eius reatus originalis peccati in baptismi acceptione soluatur, etiam iustum gignere debuit. quasi ex hoc quisque carnaliter gignat, quod iustus est, et non ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter mouetur et ad usum propagandi lex peccati mentis lege conuertitur. ex hoc ergo gignit, quod adhuc uetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc, quod in nouitatem promouit inter filios dei; filii enim saeculi huius generant et generantur. inde et quod nascitur tale est, quia quod nascitur de carne, caro est. iusti autem non sunt nisi filii dei. in quantum autem sunt filii dei, carne non gignunt, quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in nouitatem perfectam [*]( 1 cf. Ioh. 3, 5 2 1 Ioh. 3, 2 11 cf. I Ioh. 1, 8 12 cf. Ps. 36, 10 15 Pelagiani 19 cf. Rom. 7, 23 21 Luc. 20, 34 23 cf. Ioh. 3, 6 ) [*]( 1 sumus (su s.l.m2)L sps LmlSPGA renouati zd, b in iexlu 2 ioanncs Gd dilectisimi Lml posl inquit cdd. nunc d 3 apparuid Lml quod] quid LmlVm2Gd ho Lml 4 re corr.ml ex spe A 6 uidemus S ei ct similcs b ei similes d 7 cepimus LS\' 8 disimile3 Lml 9 regenerantes AJI fili A 10 disimili Lml 11 quia om. r 12 dcccpimus Vml sedneimus M 13 q: res Lml iuuenies K 15 sc Kml parniilo (us s. 0 m2)K reatns K originali Gml 17 ho Lml iustu KmlGmlAC 18 potius om. z d quo Kb 19 peccati (ti s.l.m2)L 21 nouitate r promisit Gml fili LmIVml 22 **gencrant L 23 quia] add. et zbd 24 fili A carne A gignit Ga.c. 23 **spiritu V ct om. b set (t ml saepe) L )
Non igitur contrarium testimonium est illud, quo dictum est: qui natusest ex deo, non peccat, ei testimonio, quoiam natis ex deo dicitur: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. quamdiu enim homo quamuis totus in spe iam et iam in re exparte regeneratione spiritali renouatus adhuc tamen portat corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, quid quo pertineat et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam scriptura dei tam magnum iustitiae perhibet testimonium quam tribus famulis eius, Noe, Danihel et Iob, quos Hiezechiel propheta dicit ab inminente quadam iracundia dei solos posse liberari, in tribus utique illis uiris tria quaedam hominum liberanda genera praefigurans: in Noe, quantum arbitror, iustos plebium praepositos propter areae tamquam ecclesiae gubernationem, in Danihele iustos continentes?, in Iob iustos coniugatos [*]( 10 I Ioh. 3, 9 11 I Ioh. 1, 8 14 cf. Sap. 9, 15 18 cf. Hiez. 14, 14 ) [*](1 totius ex totus V uetustatiss.l.m2L ***mutarunt Vcomotarent Kml 2 uctustate infirma L uetustate infirmat SGuctustatc infirmatur P et in ras. r esse G ut om. A uetus A 3 sit s.l.m2S iccirco A etiam ut b 4 sps (u s. s)V sit Sml 5 ei cm. A proderit - cst s. ras. m2L 7 spe Lp.c. spe SVPG 9 illnd-est om. zd quo Engelbrechl quod rb 10 cu A quod zA 11 natus S nati C 12 decepimus LmlVml 13 in anie spe om. b in spe iam et iam] ipse iam etiam LSPG ipse iam et iam (p *. s ml)V in re] in spe ex ire Lm2 parte] add. in LSVPb 14 renouatū GA 15quojquod A et (s. m2 lei) K 16 distingendum e∗go V 17 cuiqua* sptura LillI 18 daniel CMd 19iezehihel L iezcchiel SVG hiezehiel P inezechihel K hyezcchiel M ezechiel A in ezcchiel b 20 itaque SP 21 noae L 22 pleuium LmlVmlGml praeuium Sml praepositum C propositos b arcae tamquam] aqua et arcii LSPG aqua et arcae eccje Tx; c/. Enarr. in psalm. 132, n. 5 (XXXVII 173 JI) archae lÚnl 23 daniele lflCd danihel A alt. iusto Lml coniugales z ) [*](fi* )
Danihel uero post orationem, quam fudit deo, de se ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo. propterea, nisi fallor, per supra memoratum Hiezechielem cuidam superbissimo dicitur: numquid tu sapientior quam Danihel? neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur, quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti iam apostoli nullum omnino habentes peccatum, non tamen pro se ipsis, sed pro inperfectis et adhuc peccatoribus dicebant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut per hoc, inquiunt, quod dicerent \'nostra\', in uno esse corpore demonstrarent et illos adhuc habentes peccata et se ipsos, qui iam carebant omni ex parte peccato. in Danihele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tamquam propheta praeuidens hanc aliquando praesumptionem futuram, cum in oratione saepe dixisset \'peccauimus\', non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus: \'cum orarem et confiterer peccata populi mei domino deo meo\', nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum propter unius corporis societatem. si diceret: \'cum peccata nostra confiterer domino deo meo\', sed omnino 2J [*]( 2 ci. Gen. 6,9. Eccli. 44,17. II Petro 2,5. Dan. 6,22. lob 1,8 5 cf. Gen. 9,21 8 Dan. 9, 20 10 Iliez. 28,3 12 Polagiani (?) 15Matth.6,12 21 cf. Dan. 9,5.6.10 22 cf. Dan. 9, 20 ) [*]( 1 disserere A exqiiirere M 2 ista Lmlsrml PO iusti M praeminucrint LVmlbpminucrit SPG posthoc eras. prophetico bisscr. L 3et aliis—sobrius in mg. m20 4 so**brius L 5 subrepserit K surrepsit A suprexit C noae L *ebrius A 7 daniel CliJbd ipso Ab 8 dicit s.l.m2K 9 meo s.l.m2G 10 iezehihelem L hczechielem K iezechielcm G hiezechielum C 11 danielGil/Jd 13 orabat KtIlI ea Lm2 inqui ut Lml iniqui ut SPG ut (s.l.) iniqui ut V habentes omnino K 14 se s.l.O 15 demitte Gm1 17 demonstraret Kml 19 danihel V Daniele d potes Lral 20 propcta Lm] aliquando semel eras. L praesumtioncm L 21 orationes K 22 cur] cii P 23 peccata] add. mea et Kb ne AC 24 confusa-nostra in mg.m2A corpris Lm1 )