De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit-neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemptoris auxilio alienamque ab ea esse gratiarum actione, quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam —, an etiam non propagata eo ipso, quo carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemptio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum [*]( 12 Ps. 102, 2-4 19 cf. Kom. 9, 11 ) [*](1 ipsi Vm2 christiauae K (leprom+ttofi cras.) L dcpromto SYGC 2 dibitandum V esse zb his zMTbd diuina scripturaVA diuiiia scriptura M diuinas scripturas b 3 illo SVvJPm/G uoluptate2,i (m mg. ai uoh:ntate) 5 transscriptione*# transscriptiones A proscriptione zbd iniquitatis (in mg. al peccati) b 6 excepto KC 7 et caro Lm2d 8 eodem modo et ipsa XC 9 carnem solam A 10 paruoli Ltnl rcdemptris (ris in ras. ni2; in mg. m2 1 redijtoris) V redemtoris LEug. 11 esse ab ea 2^17 actione KmlC 12 dno V 13 retributiollisGml 14 fit] fuit b langores LEI/g. 15 redemit VPGmlKmlAb rediniat Eug. 16 quod Eug. 17redemtioue (p s.mml)L 18 p̄sentiā (scientiā s.m2) K praescntā A paruoli Lml paruuli SVPGd 19nihihrtws.m2V 20 *egeruntL peregerunt Cb traauciTmZ 21 reatus auctor KC actor Lml reatur Vml 22redemtio (p s. m)L arūne Lm1 arume S anme V erumne P harum. e (h s. l.)G et auimae d paruoli Lml paruulis K 23 est om. K )

128
arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. habes elaboratum - utinam tam commodum quam prolixum I - pro meis uiribus opus, cuius prolixitatem fortasse defenderem, nisi id uererer facere defendendo prolixius.

LIBER TERTIVS.

Carissimo filio Marcellino Augustinus episcopus, seruus Christi seruorumque Christi, in domino salutem.

De quaestionibus, quas mihi proposueras ut ad te aliquid scriberem aduersus eos qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum nec ex eius peccato quicquam ad eius posteros propagando transisse maxime propter baptismum paruulorum, quem more piissimo atque materno uniuersa frequentat ecclesia, et quod in hac uita sint, fuerint futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, iam duos prolixos absolueram libros. quibus [*](1 temperatuPml tempcrataV 2qua(as.ras.)Lm2 assertiaVml 3auc- toritatu C scripturarum zd,bin mg. 4 debat Kml praesumtio V 7 huncGm1 hicC 8 id] illud b possit K 9 habere laboratum (elab. V) LmlSrm1 PG habet se laboratu Kml plixum V 10 uiribus meis K illud b 11 prollxus VmlGml prolixitate Explicit liber secundus sci augustini episcopi ad marcellinum. Incip tertius LSG Explicit lib II Incipit liber tercius (litl. unc.JV Finit liber secundus de perfectione institiae. Incip epystola de causa baptismi paruulorum K Explicit lib scds sci augustini de bapt paruulorum. Incipit liber tertius eiusdem A Explicit lib II sci agustini epi ad marcellinii. Incipit liber tertius (litt. mai.) P Finit lib -II- Incip lib III 111 Per Leo \'1\' Per Finum. liber *II* Incipit epistola de causa baptismi paruulorum (liti. unc.) C ) [*](13 karissimo V agustinus VP 16 discribcrem A 17 ne Kml peccato (0 ex u) V qquāGm1 quidquam Md 18 transisset A baptismos LmlSGml baptismu (ū in ras.)V 19 frequentct LmlSPG frequentat (tat in ras.) V quid b 20 pro sint om. z; ct. pag. 71, 16 futuri quae S nullu s.l.m2G 21 lib*ros K )

129
mihi uisus sum non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod uel a me uel a quoquam utrum fieri possit ignoro, immo fieri non posse non dubito, sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a maioribus traditae fidei defensores contra nouitates eorum qui aliter sentiunt non inermes usquequaque consisterent. uerum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, sancti uiri, ut audio, et non paruo prouectu Christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones breuissimas continerent, atque ibi conperi, cum ad illum uenisset locum, ubi dicit apostolus per unum hominem peccatum intrasse in mundum et per peccatum mortem atque ita in omnes homines pertransisse, quandam eorum argumentationem qui negant paruulos peccatum originale gestare, quam, fateor, in illis tam longis uoluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non uenerat quemquam posse talia cogitare uel dicere. quapropter quoniam illi operi, quod iam certo fine concluseram, nihil addere uolui, et ipsam eisdem uerbis quibus cam legi et quid mihi contra uideatur huic epistolae inserendum putaui.

Sic ergo illa argumentatio posita est: hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, quia similiter, immo et magis dicit per unum saluari, quam per unum ante perierunt. huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris, quos ad te scripsi, nihil respondi neque [*]( 9cf. Rora. 5,12 1S Pelagius cf. De peccato originali 21, 24 (CSEL XLII 183, 13). Operis impcrf. I 56 (XLV 1078 M). Hicron. opera XXX 695. 696 M. Mercatoris Comm. super nom. Cael. (XLVIII 86 M). Zimmer, Pclagius in Irlaiul p. 296. Souter, The Commentary of Pelagius (Proccedings of the British Academy II) p. 3 sqq. ) [*](1 honiinibus Pml 2 quod s.l.m2L,om. SVtalG pr. uel om. P 4 quod z ACM traditac 5 qui alitcr (ipr. s.l.)Lml VmlKm2 qualiteri\'C/1 consisteret Kml 6 paucos A ulagii Lm1 pelagiSVml 7 uiri ut audio sancti bd parui Km2 pro paruo M profectu (u b. f ml)L,A prouectum C prouectusK in eras. V 8 apostoliom. A epistolã LC epistolaSPJI aepystolas A\',ow. V preuissimas Kml 11 quadam Kml 12 gestare om..N quam om. V 13 non refclli] n respondiq: F quaSml quia in mg. m2 V 14 uenerat] nouerant S posset alia GmlCM possit alia Kml 15 quapter Kml quo illic opcm Kml quo LmlSG ccrtc Vml 16uolui*G eidein KmlM quibus s.l.m3V,om.M mihi (hisJ.n»2)L 18 hii SA hi∗G 19quiom. A peccati*!\' illaJi aede £ a*dae VG 20inquity 22perier(er s.l.ml)G et(us. e)T dLxi. r ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 9 )

130
id mihi prorsus redarguendum proposui. nunc ergo prius illud adtende quemadmodum, cum dicunt: si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum iudicant, ut Christi iustitia etiam non credentibus prosit. unde putant confici nec primi hominis peccatum paruulis non peccantibus nocere potuisse, sicut Christi iustitia prodesse ullis non credentibus non potest. dicant itaque, iustitia Christi quid baptizatis paruulis prosit, dicant omnino quod uolunt. profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi adserunt, non credentibus non potest. unde coguntur paruulos baptizatos in credentium numero deputare et auctoritati sanctae ubique ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus iustitia Christi etiam secundum istos prodesse non nisi credentibus posset. sicut ergo eorum per quos renascuntur iustitiae spiritus responsione sua traicit in eos fidem, quam uoluntate propria nondum habere potuerunt, sic eorum per quos nascuntur caro peccati traicit in eos noxam, quam nondum uita propria contraxerunt. et sicut eos uitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generauerat peccatores; illa enim carnalis generatio est. haec spiritalis; illa facit filios carnis, haec spiritus; illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati uinculo liberatos.