De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur: \'si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus inpleuit?\' nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur? sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit.
Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dexteram aut sinistram; in dexteram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato, in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam [*]( 10 cf. II Ucgn. 12,13 24 cf. Prou. 4,27 ) [*]( 1 seruabit A 3 liberari AM in om.Eug. 4 ad] id A para- dvsum VG etiamsi (si tn mg.)l\' 5 iuste Kp.c. mcremur EugippiiV 7 no*bis pcccatum insinuatu (t ex ntl)Lm2 8 comissus (om.cum)yl 9 aniiserat Kml ammiserat C commiserat b 11 illud om.zd sit] est A Eugippii V 12 ut-comminatus om. V ut—filio om.T humiliatur Kml 13nonom. A 14 quur LSV qllrG dcmissoGwZ fin. qui Ktnl 15 sic LmltiV, om. Aeug. V 16 subsequutum S subsecutā A 17 effectā A exemplum Eug. impictas A 18 pvouaretur SV et all. om. Ab 21 fidei indeclinabilem confessionem Eug. 23 uixit in carue inter alicna peccata Eug. pcccato] peccata V 24 dextram LSm1PGMd dexatram 7 aut] add. in LSVGbd 25 dextraSVff dextram LPJI dextera C 26 in sinistra SV PGGEug. V et] atque KCb )
Non enim parum scripturarum diuinarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. alio quippe uerbo, etiam [*]( 1 Prou. 4, 27 4 cf. Num. 14, 29 sqq. 6 cf. Ios. 23, 6 17 cf. Rom. 7, 14 ) [*](1 securitate A tamquam m3s.exp. naq: V inpone Lm1Sm1Vm1Gm1 2 ad K qui*solus Lm2 3 perucrsa Vm1 4 sinistris] add. sunt b 5 ado- lcscentuli PmlGm2r 6 dexteram GmlACdEug. 7 enim et] enim e Lml SVmlGml enim hec Lm2Vm2 enim PGm2d enim ea b 8 nisi LmlPGm2A numerumLmJ misticum zA lOquatuorFCiU euangeliorum (in mg. al cuangelistarum) b 11 uicenarium AMbEug. uicena K nicenum cet. pcruenerunts 12 quinquies Vm2Gm2r Evg. 13 in regno eruditus P 14111] ad A AextcTamGmlKCbd 15dolectatione Pbd in terra V interM illius mn. zCTd promissiones M 16 intrant z intranit AMEug. V ibiGm1 optamus Eug. 17 teneamus A timemus Eug. redemtore L uenumdattis AM 18 peccatore A redimit LSVG demittit A 20 scripturarum om. z paginarum Td, b in mj. post diuin. add. m2s.l. litteraruL 21 csensers. cesser m3G noluerint AM 22 paruulis suis K redemtione LEug. 23 eis s.l.m2V necesse esse (in mg. al opus) b )