De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Qui autem dicunt: si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam redemptor nobis tribuit, moreremur, non intellegunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc uitam obsint, deus soluit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone iustitiae. posset enim et alius hoc non intellegens dicere: \'si propter peccatum dixit deus homini: in sudore uultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra, quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? item si propter peccatum mulieri dictum est: in gemitu paries, cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur?\' et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his uerbis diuini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris aduersatur.

Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina [*]( 2 cf. Phil. 3, 9 3 Ioh. 16, 8-10 7 cf. Rom. 1, 17. Gal. 3, 11 10 Pelagiani 16 Gen. 3, 19. 18 20 Gen. 3,16 ) [*](1 a om.z 2 idemtidem LmIV 4et de iustitia A et de iudicio AMbd . 5 credunt Lml crederint (ri s.l.) Am2 6 nouidebitis K jin. qu*aS 7 uiderunt z lOita LmlSVmlPGml 11 accedissetyl redemtor LC 12 quorum Kml 13eos LmlSVmlPGKml 14sinitCp.c. 17 terra pariet tibi zA 18 pecca- toruni om.zATd hic om. A 19 paret A 20 dic. est milL KCbd mulieris A 21 femineac Lm1Km2s.l. 22 et] nec LmlSVPG amiserant Kml ammiserant LmlC 25 nisi-litteris om.z 27 hancShQcC 2S certaminiXmi )

124
exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.

Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra Edem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non [*]( 5 cf. Gal. 5, 6 7 Ioh. 15, 13 9 I Ioh. 3,16 10 cf. Eugippii Exc. CSEL IX 1072—1075 23 cf. Gen. 3, 23 ) [*]( 2 peccata Kmlb de peccato T accedisseV 3 a] acT 4 denegemus Gm2 5 erat V operatur mortis: mctum sqq.b 6 essct] posse LmlSVPGml posset Gm2 dicere Kml 7 maiore S maiora Vml caritate LSG 8 ponat quis (quis s.l.m3)G 9 ille pro nobis an. suam posuit PM sicut Lml 10 animas bd a uoc. nequaquam inc.Ewj. 11 morte P subeunde Lml 13 timor est P uicit Lml 15 uenturam LSV PM praecepisset LmlSml 16 et]ut VA 17 peccatore Kml eam] etiam T cum fidelinus K excrcetur LmlSVmlG exerceretur Pd 18 iustiae V 19 in—caro peccati om.z 22 iustitia V laboris LmlSVPG modestiisV eniteretur d 23 eiectus KCb demissus A cden sLP edenSVGKbd aedSiUA habitabit Lm7 id cst qui £ ? 24 contrari Kml 25 peccato Vml quae-peccati inmg.Lm2A delicis Vml dilicis A )

125
seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo-und.c merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati—non tamen in illa uita meruerunt ad paradisum reuocari, sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.