De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam uitam, quae post istam mortem beata futura est, per uirtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter remouendam mortis molestiam delicatius crederctur in Christum. plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donauit. quid enim magnum erat uidendo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius, [*]( 3 I Cor. 15, 21. 22 14 cf. Col. 2, 14 16 Matth. 26, 28 ) [*](1 fuit La.c.SVG attendunt hoc A 2 sine dubitatione KCbd ñ credunt A loquutus SV 6resurrectionem LmlC Hms.l.m2K aeternam om.A 9 ergo om. A nobis om. A 11 autem] tam A redemtionem L 12 est] add. etKb n cst] add. et Kb effuso A 14 cyrographa L cirografa SV M cyrografaPaC eirographa K chyrografa G 15 a OM. AM ideo] et ideo zd et ideo ait b 16 est] add. inquit s.i.mSL aitVd effudetur V 17 remissione LV A111 18 etiam in rns. Am2 20 felicitas Gp.c. munueretur Kml si Kml 21esse dicerent K 24 mortis mplestiamL mortis—remouendam in mq.m2A 25 renouendaKmlsemouendalli 27critT7 2scredereom.A moriturosGm2A moriturus M quoalltLml maior V )
Hinc et ipse dominus mori uoluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod [*]( 2 cf. Retract. et Epist. ad Mcrcatorem (193) CSEL LVII 3 cf. I Thess. 4,16 8 Hebr. 11,1 11 Hcbr. 11,13 16 Hebr. 11, 39. 40 22Ilebr. 2,14.15 ) [*]( 1 moriturfi A 3 repentina KmlC 4 in med.om.LSPGmlKm2ACMTbd 6 credant Lm2 7 deuilia VmlGml debiles Kml omnino ow. A 8 sperantium (in mrj. al sperandarum)b 9 conuinctio LmlSP coniunctio V et conuictio A uidctnr ACmlM 10 scribtum Lml hacbreos S cbrcos K hebraeos Abd opistulaiS aepistola K cum om. V 11 sequcnter A quodam Vml sec. fidem du fidom inquid V 12 hi /I.l.m2L hii GK homines LmIS homncs G mortui s V 13 promissioue Kml 14 ospites VKmlCml 15 ita om. K 16 testomonium Vml consequuti SVG 17 pro nobis] per fidem K 22 noluit LmlSVmlGml 25 timorB A )
Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret — tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit —, tamen illud, quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, nisi ego abiero. hoc enim erat dicere: \'non poteritis iuste uiuere ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi [*]( 3 Ioh. 14, 30. 31 9 cf. Phil. 2, 8 17 cf. Rom. 1, 17 20 cf. Marc. 16,7, Luc. 24, 48 26 Ioh. 16, 7. ) [*]( 3 morieba*tur L 4 diabolos Vml habebat zd 5 quod om. V 7 inquit om. z 9 actore K obocdientia ct iust. sMTbd 10 fin. et eras. L 11 timore LmlSVGml 12 inmortalitatis Kml consequutaSFG 13multa om. S 14 ipse Lml quisbusdam Lml lactantibus KAM latesccntibus C lactentibus b 15 conualesceret T 16 enl in mg. add. Km2 17 expcctare Lml lQsuoSVmlPGml 21 aufcrans LvilSGml cuiusquc P 22quale*r 24 post crit] poterit Kml poterant (s.l. 1 n)Km2 postea erit zTbd 25 esset A 26 sco de spiritu KG de spu sco PAbd )