De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit usque in finem carnalis huius generationis et corruptibilis saeculi, cuius filii generant et generantur, nullo existente homine, de quo in hac uita constituto ueraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum excepto uno mediatore, qui [*]( 1 cf. Rom. 7. 23 22 cf. Rom. 5, 12 25 cf. Luc. 20,31 27 cf. I Tim. 2, 5. Rom. 5, 10 ) [*]( 1 reuascendos SGml concupiscentialiter Pd 2 manente in S manete Ktnl manente et C sed ei soluitur om. V 4 illoSr PG manentёLml concupiscentia AM 5 qua Vml 6 filios carn. gen. om. M carnale Sml 9dictaet facta.4 11 pertinetet LmlSVP preterinerunt Lml praeteritierunt (in mg. t pterier)V 12 non**V nondum LSPG iam non M non tum d 13 praeteritas Kml 14 eius om. A non crit cum om. A 16 uita(ae) migratio LSG uitae migr. V uitoemigratio C uitaemigratione M nitamigratio b 17 solutisteneoant om. z est om. Kb 18 factorum atque dictorum (om. cogit.) rb dict. fact. atque cog. d 22 ita om. V 24 usque s.l.Am2 25 exsistente P 27 mediatori A )

118
nos creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum, idem ipse dominus noster hanc suam medellam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc iudicium denegauit eis, quos per certissimam praescientiam et iustissimam beneficentiam secum regnaturos in uitam praedestinauit aeternam. namque ante natiuitatem carnis infirmitatemque passionis et uirtutem resurrectionis suae earum rerum futurarum fide eos qui tune fuerant informabat ad hereditatem salutis aeternae, quarum rerum praesentium fide informauit eos, qui cum gererentur aderant atque inpleri praedicta cernebant, quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt et nos ipsos et qui deinde futuri sunt informare non cessat. una ergo fides est, quae omnes saluos facit, qui ex carnali generatione in spiritalem renascendo saluantur, terminata in eo, qui uenit pro nobis iudicari et mori, iudex uiuorum et mortuorum. sed huius unius fidei pro significationis oportunitate per uaria tempora sacramenta uariata sunt.

Idem ipse itaque saluator est paruulorum atque maiorum, de quo dixerunt angeli: natus est uobis hodie saluator et de quodictumest aduirginemMariam: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ubi aperte demonstratum est eum hoc nomine, quo appellatus est Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe latine saluator est. quis est igitur qui audeat dicere dominum Christum tantum maioribus. non etiam paruulis esse Iesum? qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuaret corpus peccati, in quo [*](llef. Luc. 8,48 12cf. Ioh.3,5 17 Luc. 2, 11 18 Matth. 1, 21 23 cf. Rom. 8, 3 24 cf. Rom. 6, 6 ) [*](1 rec. per rem. b 2 medelam Lm2Vm2PKA nullius generis b 4 praesentiam KA iustissimam] futuram zd beneficientiam z regenera- turos A 5 ita ante V 7 fidem LmlSVml fides Vm2 in eos G informaba*t A 8 quarumjtaqua (ta s.l.m2)V fidem P uitae V 9 gene- rerentur Lml adderant Vml 10 praeterit.] add. rerum KCb fidem P, om.Kb qui s.l.m2V fuerunt ezp. V 12 regeneratione K in spirituali A spiritaliter z spiritualiter M renascendo saluantur] renascunturzd, b in mg. 13 iudicare KmlA 14 significationibus Vml 15 oportunetateLmJ 17 nobis Kml 18 est om.A Iesum] emmanuhel M 20 quod apeliatur Jf quod (quo A) appellatus (om. est)atC quo appellatur Mb 22 quis] qui z igitur] quippe z 22 audet G a.c. dicere om.K 23 paruolis L 24 similitudinem A )

119
infirmissimo nulli usui congruis uel idoneis infantilibus membris anima rationalis miserabili ignorantia praegrauatur. quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo paruulo fuerim suspicatus, quam uidemus in paruulis. per hanc enim etiam, cum motibus inrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando uel doloris terrore cohibentur, ut omnino uideas illius inoboedientiae filios, quae mouetur in membris repugnans legi mentis nec. cum uult ratio, conquiescit; uerum et ipsa saepe uel dolore corporis tamquam uapulando conpescitur uel pauescendo uel tali aliquo animi motu non tamen uoluntate praecipiente conprimitur. sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti uoluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem uideatur etiam senescendo illa caro peruenire potuisse, nisi iuuenis fuisset occisus. quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae uoluntate suscepta est. ad eam quippe iturus eamque passurus hoc ait: ecce ucnit princeps mundi huius et in me nihil inueniet; sed ut sciant omnes, quia uoluntatem patris mei facio. surgite, eamus hinc. his dictis perrexit ad indebitam mortem factus oboediens usque ad mortem.

Quapropter illi qui dicunt: si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi aduentu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: neque enim praeuaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio uel redemptio [*]( 3 cf. Ioh. 1, 14 9 cf. Rom. 7, 23 18 Ioh. 14, 30. 31 21 cf. Pliil. 2, 8 22 Pclagiani ) [*]( 1 nulli (s.l.m21o)V infantibus LmlSVml PGml AG 2 pregrabatur SYmlGml praegrauiatur Kml 3pr. in s.l.L,om.SVmlPGml 4 utI et Kml inhabi- taret KGb ne SVmlPG 5 suspicatos LmlSVmlGtnl paruolis Lml 6 comotibus (om. cum)/l mortibus Lml monitibus M irronalihus i 9 nec om. V 11 motū A 12 quaerat Kml in eo erat bd 13 uolunt (i s. n)A 14 uideatur (uideat C) etiam KACbd et. uid. cet. senesccnte (te in ras.tn2)V 15 non inonoedientiac LmlSVmlPG inoboeditiae Kml 16 dedita VmlKml de uita A 17hoceros. V 18 ait] eratV 10 uoluntate LS 21 factus-mortem otn. A 23 moriremur Vm2 aduentum LmlCml 24 moremur Lml morireruur Vm2Pm1 morerentur Km1 puaricatores Vml 25 redemtio L )

120
profuit saluatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod apostolus sine ambiguitate locutus est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur? neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in uitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. quomodo ergo \'plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo\', cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem uitam, sed ad perpetuam resurgamus? nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. ideo: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.