De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Huius autem quaestionis solutio de hominis uita sine ulla subreptione uel praeoccupatione peccati propter cotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae uoluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adiuuandos nos diuinitus opinentur semel ipsi naturae nostrae concesso liberae uoluntatis arbitrio. unde fit consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, hoc est ne temptatione uincamur, uel cum fallit et praeoccupat nescientes uel cum premit atque urguet infirmos. quam sit autem noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium ipsique religioni, qua inbuti sumus, et pietati, qua deum colimus, quam uehementer aduersum, ut pro tali accipiendo beneficio dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: ne nos inferas in temptationem frustra positum existimemus, uerbis explicare non possumus.
Acute autem sibi uidentur dicere. quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod \'si nolumus, non peccamus, nec praeciperet deus homini, quod esset humanae inpossibile uoluntati\'. sed hoc minus uident, quod ad nonnulla superanda, uel quae male cupiuntur uel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis uiribus opus est [*](11 cf. Matth. 26, 41 etc. 17 Matth. 6,13 21 Pelagiani ) [*](1 cui] aut V si se] sis (s.l.m2 si se)K sese A se- V idemtidem V nessitate Ltnl nescitate SVml necessitate in ras. m2G 2 inseruit A de baptismo uel peccato bd 3 quae s.l.Lm2Vm2,om.SPG 4 resposionem Lml 6 supreptione Ltnl surreptione A quotidianas Lm2GC cottidianas K 7 maxima A 10 libero AM uolumtatis Lml fit (tinras.m2)L 12 ne] in V temptatione V uel-nescientes sequuntur post infirmos in A et cum S pocupat L 13 prematquae S pmitat quae G urget SPGKC infirmus IAnI quam om. A 14 salutis AC adque (sic saepius)L 15 religiori Lml 16 tali accipiendo] adi accipiendo (in mj. m2 adipiscendo)V adipiscendo b 18 inferat Sm2A temptatione rG.11 exestimmus Pml estimemus A 22 set Lml (ita saepius) minus] non zbd 23 ad s.l.Km2Gm2 a JI nulla Stnl mala Sml cupiuntur (cupi s. eras. metu) Lm2 uel-mctuuntur s.l.m2L 24 meteuntur Vm] mutuantur M )
Concupiscentia igitur tamquam lex peccati manens in membris corporis mortis huius cum paruulis nascitur, in paruulis baptizatis a reatu soluitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur; paruulos non baptizatos reos innectit et tamquam irae filios, etiamsi paruuli moriantur, ad condemnationem trahit. in grandibus autem baptizatis, in quibus iam ratione utentibus quicquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consensit, propriae uoluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo uinctos originaliter detinebat, ad [*](2 Ps. 142, 2 6 Luc. 6, 37. 38 9 Iac. 2, 10 11 Iac. 2, 12. 13 15 cf. Rom. 7, 23. 24 19 cf. Epli. 2, 3 ) [*]( 1 uoluntates A adhibiturus Lml adhabituros Gm2 2 ueridici (om. dicij.l 3 too Vml Tale sit tanquam A nos dns futuros b 4 praeuidens zbd 5 babtlsmum (sic saepe) L 7 s**pe V 8 migraret b 9 offendit SmlKA 10 ni Lml paulolum SK loqueretur 2, b (in mg. al sequeretur) 11 liberatis L 12 iudicare 13 fecit KAM superexaltat PGKACbd 14 misericordifi (sic)S iudicifi M 16 uius Lml in paruulis (i s. ras.)L 17 baptizatis s.l.m2K reatu (n s. ras.m2\')L 1sparuulos uero (uero s.l.ml)S 19 panioli bml 20 condamnationein Gb trahit in ras. mZL grandibus (in rllJ. m2 grandi) L ante s.l.Gm2 21 quidquid LmlSVG quicquic Km2 quidquod M 22 consentit zbd uolumtatis (m pro n saepius) L delc-tis L deletis uero (uero s.l.ml)S deleti* (s s. -)0 23 uinctos (i s. os) Sml tactos Vml uinctus JI oricnaliter (gi s. e m2)K detinebant (n fin. s.l.)Sml detenebat A )