De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Neque illud fallat, quod nec parenti post conuersionem obsunt propria peccata; quanto enim magis, inquiunt, filio eius obesse non possunt! sed qui hoc sentiunt non adtendunt, quia, sicut parenti per hoc quod spiritu renatus est propria peccata non obsunt, ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt oberunt, quia et innouati parentes non ex primitiis nouitatis, sed ex reliquiis uetustatis earnaliter gignunt et filii ex parentum reliqua uetustate toti uetusti in peccati carne propagati damnationem ueteri homini debitam sacramento spiritalis regenerationis et renouationis cuadunt. illud namque praecipue propter quaestiones, quae de hac re motae sunt uel moueri adhuc possunt, adtendere ac meminisse debemus tantummodo peccatorum omnium plenam- perfectamque remissionem baptismo fieri, hominis uero ipsius qualitatem non totam continuo commutari, sed spiritales primitias in 1 ene proficientibus de die in diem nouitate crescente commutare in se quod carnaliter uetus est, donec totum ita renouetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptionemque perueniat. [*]( 1 cf. Slarc. 1, 4. Act. 2, 33 3 cf. Toh. 3, 14 9 Pelagiani 11 cf. Ioh. 3, 5 16 cf. Tit. 3, 5 19 cf. Col. 2,13 22 cf. II Cor. 4,16 ) [*](dc/i S) [*]( 1 in remiss.-116, 27 peccati om. S; cf. Praef. remissionem ACd remissione cet. 3 moyse Lrrl exaltationes Vml exaltationem A 4 confor- mentur d 7 in suauitate LmlVmlPG 8 quod] add. si 6 post conuersione ̄ post confessionē C confessioncm KT 9 absunt Vtnl quanta Ka.c. 11 propria-est in mg. m2 K quide*L 14 fin ox] et V parcntum (in my. \\ parentes) V 15 uetusti] uctustati Kml uetustate M 15 et in peccati d in om. A peccati (o s. i m2) V in carne .4 carnis (s s. i m2) V propeccati (propagatis. m2) K ueteris hominis P 1G deuitam LmlVml dcuita P spiritali z generationis Vml 18 remotae C mota M 20 in baptismo Vm2 21 commutare (i a. e ml )K 24 ad infirmitatem Vtnl ) [*]( 8* )

116

Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat apostolus, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, non sic manet in membris eorum, qui ex aqua et spiritu renati sunt, tamquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena et perfeeta fit remissio peccatorum omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a deo, sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non inlicitis consensionibus quodam modo re- . uiuescat et in regnum proprium dominationemque reuocetur. ab hac autem uetustate carnis, in qua est lex ista peccati uel peccatum iam remissum, usque adeo spiritus uita discernitur, in cuius nouitate baptizati per dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit apostolo dicere tales non esse in peccato, nisi etiam diceret in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali uita emigrarent; qui enim magis i m in carne sunt, inquit, deo placere non possunt; uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. uerum tamen sicut ipsa carne quamuis corruptibili bene utuntur qui membra eius ad opera bona conuertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque uiuunt, sicut denique etiam morte, quae primi peeeati poena est, bene utuntur qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque uera et sancta iustitia fortiter et patienter inpendunt, sic illa etiam lege peccati, quod iam remissum in uetustate carnis manet, bene utuntur coniugati fideles, qui ex eo quod sunt in (\'Christi nouitate dominari sibi libidinem minime patiuntur, ex eo autem quod adhuc trahunt Adae uetustatem regenerandos inmortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur et qua illi qui [*]( 2Rom. 6,12 4 cf. Rom 7, 23. loh. 3, 5 6cf. Eph. 2,16 cf. Esai. 59, 2 11 cf. Rom. 7, 6 14 Rom. 8, 8. 9 ) [*](del. S) [*](2 apostolus in ras. m2V rognat Vml 3 uero Kml 6inimicis A 7 sfiparatum K 8 ct in ras. V peremtum L inlieiis Vml reuiuiscat Vm2 Pm. rec. KAbd 9 dominationemquae Lml dominatioiiemqui V ml uocetur V PG ac L hanc C 11 spuKb nouitatem z 12 renasc A fuerit CDI. A diccre] esset dicere A 13 illos om. KCb 14 uite Aml migrarent zATbd 15 inquit sunt b 16 alt. in om. V di s.l.mSK 17 in ipsa A 18 coruertunt F conuertunt (uert. s.l.) Km2 20 morte* L mortcm VP 23utantur LmlV qui coniugati K 24 qui om. K minime s.l.Km2 minus M 25Adae uetustatem]ad uotustatSXft regcncrando A 27 a uoce qua (pr.) inc. S quia Km2 **nati V qua] quia LmlSVmlGKml )

117
nascuntur renascendo soluuntur. quamdiu ergo manet lex concupiscentialis in membris, manente ipsa reatus eius soluitur; sed ei soluitur, qui sacramentum regenerationis accepit renouarique iam coepit. ex illa autem manente concupiscentiae uetustate quod nasciturrenasci indiget, ut sanetur, quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritaliter filios carnaliter genuerunt, filii uero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?

Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati reatum eius solui per gratiam sacramenti. sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione soluatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus eius soluitur et non erit, cum fit in baptismo plena remissio peccatorum. denique si continuo consequatur ab hac uita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. sicut ergo non est mirum praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.