De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt. miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. [*]( 11 Pelagiani I Cor. 7, 14 26 I Cor. 7, 14 ) [*]( 1 reserat b saepe om. z fnerit Gml 2 israeliti fL frugibus z 3 crebra L tali Vml 4 datum* L 5 esse VmlC 6 pr. qui s.l. LVG, orti. PS 7 recipiat LSVPGml 8 singillatim Gm2KCbd tcmporae V in tempore A circumcisio Vtnl 9 nascetur A 11 ait rni G apls L at enim 0 apls S at enim e amplius Vat enim apls P ait (i s.l.m2)enim *** apostolusGaitapis inquitAAtenimap. aitd apostolus]add.alioquins.l.LG,in mg. A 16 n baptizari Gm2 dubitabant K 17aliquot Kml trahii SV 23 dapentur A erit] est zCTd ut s.l.m2 S aut V 24 et illud b adtendunt SV trahentur parentibus Vml 26 non immundicia b inmundia Vm1 utramque Lml )

113
explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat ?

Nostrae autem, immo ipsius apostoli sententiae qui dixit: ex uno omnes ad condemnationem et: ex uno omnes ad iustificationem uitae, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum adtende.

Non unius modi est sanctificatio; nant et catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi et orationem manus inpositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamuis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est. uerum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae uitae huius utimur, sanctificari idem apostolus dixit per uerbum dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intrauerit non in uentrem uadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena soluuntur, unde et [*]( 12 Rom. 5,16.13 14 I Cor. 7,14 19 cf. Aug. De catech. rudibus 26,50 (XL 344, 51 sqq. M) et Confess. 111 (CSKL XXXIII p. I 15, 14) 21 cf. I Tim. 4, 5 24 cf. Matth. 15, 17 ) [*]( 1 iustumldictumA 3 permittuntur A 4damnariquiascisunt**fatercnturV ex iufidelibus natos um. z 6 esse Vml 7 distincto Vml natos] add. et lib 9 baptismo rllll post habentrepet. damuari-habcnt K _10 absorditatem A 12 et om. V13 hoc utn.KC 15 [laulolum Kml 16 nam-xpi in mg.m2L nam in ras. V quā M caticuminos LP catecumcnos SVml catecuminos Vm2GAM catechuminos K cathecuminos Cb 17 secundum in ras. Vm2 18 cod. Remigianus Maurinorum: et manus impositionem 21 sustentan*dv V huius uitae d alimur zbd 23 refectu Vml sed sicut in ras. rm3 prgo] et LSPG, om. V autem b non efficit] n ad hoc ualet s.l.m3V 21 inos K in nos C iutrauit Kml non s.l.m2K uadit GKml 25 et om. KCb ) [*]( LX. Auguflt. VIII pars I. Vrba et Zyoha. ) [*]( 8 )

114
ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos dominus exhortatur, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei ualet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorum remissionem. ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine uel remissione quaestionem omnino non pertinet. nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: sanctificatur enim uir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his uerbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam peruenisse et in regnum caelorum esse intraturum. quia sanctificatus dictus est in uxore.

Quisquis uero adhuc monetur, quare baptizentur qui iam de baptizatis nascuntur, hoc breuiter accipiat. sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur, sic regeneratio spiritus gratiae per unum Iesum Christum ad iustificationem uitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. sacramentum autem baptismi profecto sacramentum regenerationis est. quocirca sicut homo, qui non uixerit, mori non potest et qui mortuus non fuerit resurgere non potest, ita qui natus non fuerit renasci non potest. ex quo conficitur neminem in suo parente renasci potuisse non natum. oportet autem ut, si natus fuerit, renascatur, quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. oportet igitur, ut sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac uita exeat, etiam [*]( 1 cf. loh. 6,27 8 I Cor. 7, 14 18 cf. Rom. 5,18 22 cf. Tit. 3, 5 26 Ioh. 3, 3 ) [*]( 1 exortatur LVGK 2 cathecumeni LmlS caticumini P catecumeni V catecumini GK catecumiuis A cathecumini Cldb cathicumini Lm2 3 in regnum d ad] a LmlSVmlGml 6 originale Gml origine M remissionem CM 8 infideles (i s. fin. e)S in uxore fideli (fideli s.l.m2)V 9 in fratre] in uiro fideli s.l.m2V 11 quotlibet lÚnl 12 non exp. L 13 neque enim S 14 iam] n SPG, exp. LV, om. b 15 ductus Vml datus Gml 16 moue*tur L baptizetur LmlSVCvil 18 ad] in b in omnes L ut omnes SGml **omnis (e s. i m2lV homines C 19 generatio zAlIfd 20 dicit 01111 21 praedistinati VK generantur Lml 26 renatus z 2ssine ullo AC )

115
paruulus inbuatur; quod non fit nisi in remissionem peccatorum. quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri commemorauit quid Moj\'ses fecerit in exaltatione serpentis. cum itaque per baptismi sacramentum morti Christi conformantur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. quem tamen morsum non in sua uita propria. sed in illo cui primitus in illo cui est acceperunt.