De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quare autem illos uelit conuertere, illos pro auersione punire, cum et in beneficio tribuendo nemo iuste reprehendat misericordem et in uindicta exercenda. nemo iuste reprehendat ueracem, sicut in illis euangelicis operariis aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam non placitam largientem nullus iuste l\'ulpauerit, consilium tamen occultioris iustitiae penes ipsum est.
Nos, quantum concessum est, sapiamus et intellegamus, si possumus, dominum deum bonum ideo etiam sanctis suis alicuius operis iusti aliquando non tribuere uel certam scientiam uel uictricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua inluminentur tenebrae eorum, et suauitatem, qua det fructum suum terra eorum.
Cum autem ab illo illius adiutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque iustitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat et suaue faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum eius gratia didicimus, dum antea lateret, eius gratiadileximus. dum antea non delectaret, ut qui gloriatur non in se, sed in domino glorietur. extolli quippe in superbiam propriae uoluntatis est hominum, non operis dei; neque enim ad hoc eos [*](2 Ioh. 1, 14 4 Ps. 100,1 9 cf. Matth. 20,9.10 16 cf. Luc. 1,79 cf. Ps. 84,13 22 cf. I Cor. 1,31 23extolli—adiuuat dens] cf. FulgentiiadMou. 128 ) [*]( 2 tamqwam] quasi z 3 patrem Lml plen\' A ueritatem Lml C quarei P adncrsionc A punire ?. ras. m2L 7 cum] tum M quamuis (uis s.l.m2)L quamLmi SVPG quamquam bd cum codd. quibusdam deterioribus et eras. L in om. LSPG,s.l.Vtn4 beneficia Lm2 rephendit LtnlSml 8 misericordiam LmlSKml ct-reprehendat in mg.m2K in s.l.eras.L uindictam Inn2 excrcendo Lm2 excrenda SVKCm2M 10 redentem Lml 11 tam K ocultiores Lml occultiores A sunt A 12 nos autem b 13 si possumus om. z 14 iusti etiam Lm2 iustitia LmlSVPGM, b in mg. no*(s eras.)L 15 illos VmlGml lti iluminentur L Iuminentur b suauitateSPGC 17 in terra V 18 illius] alius V ad s. exp. et Lm2 20 latebat s. exp. delectat Vm3 21 gratiS Lml laterat LmlS lateret s. cxp. lectaret m3F 23 gloriatur G ettolli Yml extolli. K 24 conpellat Sml )
Quartum iam illud restat, quo explicato, quantum adiuuat dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit habiturusue sit, non solum quisquam natorum hominum sit, uerum etiam potuerit aliquando esse uel possit. hune prorsus nisi unum mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum nullum uel esse uel fuisse uel futurum esse certissimum est. unde iam multa diximus de baptismo paruulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato, uerum etiam fuerunt et erunt. porro si ueraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato, profecto nec paruuli sine peccato sunt. ex quo conficitur. etsi quisquam in hac uita esse potuisset, qui uirtute ita perficeretur. ut ad tantam plenitudinem iustitiae perueniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam nouitatem uitae conuerteretur, non esse dubitandum. etenim secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. nam in illo, utrum aliquis in hac uita ad perfectam. quae prorsus sine ullo peccato est, uitam perueniret per gratiam dei studio uoluntatis, hoc requirebatur; in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum uel esse potuisset aut posset, qui non ex peccato ad iustitiam perfectissimam perueniret, sed nullo omnino umquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. ideo si illa uera sunt, quae [*]( 3cf. ICor. 1,31 9cf. ITira. 1,8 14 cf. pag. 78 sqq. ) [*](1 pr. si Km1 M all. si M dcprccamur bd non (s s. n) Vm2 2 non ad om. A rursuM Mml corbentes Lml 5 quātum LmlSVmlGKml Quartum] add. autemz quod LmlSVmlPG explicito zd 6 tam t\'n mg. G 7 sumat Lm1 quis Gm2 uniquam P, om. M nullū Pm. rec. M illu (u s. i et d s. u)A 8 naturam L naturum SVmlG hominum om z 9 nisi] preter Ii, b (in mg. al nisi), om. C 11 post unde tras. et G mnitum7vC 14 lcgimus A 15 nec om. K paruulis A nsiint Ktn2 16 utsi K 17 iustitia Lml quam LmlA onmino haberet A 18 peccatum s.l.m2L ante A 19 uitae om. z in sccuntio Kbd 20 illo oue. A 22 est c L 23 rcquirahatur A esse Vml C et .4 24 aut posset om. z possit Ktn2 25 *et L 26 osse VmlA )