De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Posteaquam illi primi homines, uir unus Adam et ex illo Eua uxor eius, accepto dei praecepto seruare oboedientiam noluerunt, iusta eos poena ac debita consecuta est. sic enim comminatus fuerat dominus, quod ea die, qua uetitum cibum ederent, morte morerentur. proinde quia utendi ad escam omni ligno, quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum uitae plantauerat deus, ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellauit scientiae boni et mali, quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri, recte profecto intelleguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo uetito atque usi fuisse concessis ac per hoc et ceteris et praecipue ligno uitae. quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo, quod et similiter permissum fuerat et utilitate praecipua per aetatum labem mutari quamuis animalia corpora atque in mortem uetcrescere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cuius figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento cius uiuificata nequaquam in labem mortemque nequitiae uerteretur? merito enim de illa dicitur: [*]( 2 cf. Rom. 3, 25 3cf. Rom.5,10 10 cf. Gcn. 2,17 14 cf. Gen. 2, 9. 16.17 26 Prou.3,18 ) [*](1 iste om. z MTbd 3 infinitis A reconciliamur zbd 5 uidcnt Lvil uideus SVG uideo P ualent Lm2 6 possunt Vm2Pbd possint K 7 hominis Kml sserbare Lml Siuxta SGml hac Lml secuta P 10 fin. quo Sm1Vm1 11 morirentur A perindo V qui audendi Vm1 qui autendi Km1 etendi (om. quia) A id Am2 13 ante ds exp. et eras. aute L 14scientia Km2 15 conscquentie (<;) Lml P alt. qui Vm1 16 prohibitionem Lml sensuri-persuasionem in mg. mlL profecte Vml 17 atque usi f. bis Lml concensis LmlSGml 18 hac Lml absordius VmlA 19 ut om.KC credatur LSVG sumsisse L 20 fuerit K 21 praecipue K laucm SVmlGml labe 101 non mutari A 22 atquc om. A morte Kb uctcrascere Vm2Abd 23 beneficio V 24 huius V 25 lauem SVmlGm1 habem Aml 26 uertetur L illo Gml )

107
lignum uitae est am plectentibus eam. sicut haec arbor in corporali sic illa in spiritali paradiso, ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens uigorem sine ulla in deterius temporis commutatione uitalem. seruiebant igitur deo uehementer sibi commendata pietate oboedientiae, qua una colitur deus. quae per se ipsam quanta sit quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. absit enim ut bonorum creator, qui fecit omnia et ecce bona ualde, mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali domino utilissima seruitus, quantum esset solius oboedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui oboedire non propter ipsius dominatum, sed propter seruientis utilitatem potius expediret, ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur, ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt satis ostenderetur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum oboedientia uiolata.

Hanc ergo priusquam uiolassent, placebant deo et placebat eis deus et, quamuis corpus animale gestarent, nihil inoboediens in illo aduersum se moueri sentiebant. faciebat quippe hoc ordo iustitiae, ut, quia eorum anima famulum corpus a domino acceperat, sicut ipsa eidem domino suo ita illi corpus eius oboediret atque exhiberet uitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. hinc et nudi erant et non confundebantur. animam quippe rationalem naturali uerecundia nunc pudet, quod in carne, in cuius seruitutem ius potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non [*]( 9 Gen. 1, 31 24 cf. Gen. 2, 25 ) [*]( 1 arboris uccorporali C 2 sic-spiritali s. I. L paradyso LSP 3in terius Lml 5 ipsa S VGnilACM bd GquamquaeT7 8 quae K 9 illis SPG,V(in mg. 1 illius) 10 plantarc Vml 11 esse Vml oboedientia bona V 12 sola V exigerat SFGft exigeret ACM exiret (gc s. i ml )K 13 luentls z, b in mq. frnentis Gm2 expoediret K 14 brohibiti Sml 15 pateretur Kml illud F proibitionem L putentes V 16 intellegeretur z d, b in mg. 18 s. hanc m2 oboedientiam add. G 19 obedientes A 20 illu V aduersū∗L moucris KmlAml 21 cordo Lml famulQ A (in mI). famulafii) 22 ipse K idem A 23 exiberet L 25 nunc ex nec P 26 ius] eius A perficero KC )

108
potest, ut se nolente non moueantur membra et se uolente moueantur. quae propter hoc in quouis casto merito appellantur pudenda, quod aduersus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur idque solum iuris in his habent frena uirtutis, ut ad ininundas et inlicitas corruptiones ea peruenire non sinant. haec igitur carnis inoboedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis tunc primis hominibus, quando nudi erant et non confundebantur. nondum quippe anima rationalis domina carnis inoboediens extiterat domino suo, ut poena reciproca inoboedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu. quodamconfusionisetmolestiaesuae, quem sensum certe ipsa per inoboedientiam suam non intulit deo. neque enim deo pudendum est aut molestum, si nos ei non oboedimus, cuius in nos summam potestatem nullo modo minuere ualemus, sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non seruit, quia hoc fit per infirmitatem, quam peccando meruimus, uocaturque peccatum habitans in membris nostris. sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. denique posteaquam est illa facta transgressio et anima inoboediens a lege sui domini auersa est, habere coepit contra eam seruus eius, hoc est corpus eius, legem inoboedientiae et puduit illos homines nuditatis suae animaduerso in se motu, quem ante non senserant, quae animaduersio apertio dicta est oculorum; neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. sic et de Agar scriptum est: aperti sunt oculi eius et uidit puteum. tunc illi homines pudenda texerunt, quae deus illis membra, ipsi uero pudenda fecerunt. [*]( 16cf. Rom. 7,17.23 21 cf. Gen.3,7 23 Gen. 21, 19 24cf. Gen.3, 7 ) [*](1 ipr. uolete L alt. nolente L 2 putenda (t prodml saepius) Vml 3suaebis K 4 liuitum LmlSVmlGml excitant Lml 5 ad in ras. Vm2 inmundus Vml et] add. ad z 6 inoboedientiae SVmlGmlK non habere A 7 tunc om. zd 9 extitat Lml exstiterat GKA 10 famula sua r 11 certa LmlM per] et V 13 molestum] eras. est L 15 caro s.l.m2L quia bohoc Lml qui obhoc Lm2SP quod V qug hoc A quod hoc Gm2 16 uocanturque V 18 est eras. V, om. C facta est V anima om. z 19 adnersa V aduersa C 20 pudiuit VmlGm1 nuditati ex nudati Vm2 21 animoaduerso SVmlG senser K anima*dnersio V animoaduersio Gml 23 aberrabant Vm2 ager Lml aperti sunt in nuj.m2V 24 pudendanoro in mg. A )
109

De hac lege peccati nascitur caro peccati expianda per illius sacramentum. qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuetur corpus peccati, quod et corpus mortis huius appellat, unde miserum hominem non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. haec enim, cum de peccato arguerentur, dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus uidemus inpleri. cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima iustitia oboedire deo et hanc in membris aduersus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere, nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati pro magno obtinetur ab his qui oboediunt deo desideriis eiusdem concupiscentiae non oboedire et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis, ut sint Iesu Christi, qui hoc in sua cruce figurauit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios dei fieri. non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. sic enim de his dictum est: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex uoluntate uiri nec ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.