De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Namque illud apostoli quod commemoraui sic defendere quidam uoluerunt, ut dicerent \'ideo quicquid etiam bonae uoluntatis habet homo, deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset; cum uero, ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a deo, cur non auctori deo tribuatur etiam quicquid in illo est bonae uoluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset?\' sed hoc modo etiam illud dici potest malam quoque uoluntatem deo auctori esse tribuendam, quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset. ut autem homo sit, deus auctor est; ita et eius malae uoluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset esse omnino non posset, ad auctorem deum esse referendum. quod nefas est dicere.
Quapropter nisi obtineamus non solum uoluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam uoluntatem bonam, quae iam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: quid enim habes quod non accepisti? nam si nobis libera quaedam uoluntas ex deo est. quae adhuc potest esse uel bona uel mala, bona uero uoluntas ex nobis est, melius est id quod a nobis quam quod ab illo est. quod si absurdissime dicitur, oportet fateamur etiam bonam uoluntatem nos diuinitus adipisci. quamquam uoluntas mirum si potest in medio quodam ita [*](2 Pelagiani (?) 18 I Cor. 4, 7 ) [*](1 nanque A defendere—quicquid in mg.m2K 2 uolueriilt A quidquid LmlSVml, ita etiam lin. 5 3 possit Kml 4 till. ut om.K 5 habet z auctori] ut priori A auertor M 7 oc Lml 8 actori Lvil pr. esse omzATd possit KM homines Kml 9 in s. exp. ex G et om. A 10 malae uoluntatis (esigen. partit., cf. lin. 2 el5)]nialam uoluntatem Kni2 malae iioluntatis causa (eausa in mg. m3) V male uoluntates M qua A si P homo n A homine C ubi] in quo Kb esse om. A 11 ad auctoritatem A ad ad auctorem C, om. d deum esse om. d refercndani KCVp.c. referenda M, om. d 13 optineamus (s.l.m2 I teneamus)fr 14 hoc atque illud A adhuc Kml illud Vml deflectitur G 15 malae K 16 bonus Kml ct quorum SV 18 quit Lml abes Lml 19 quidem KA quidam C adhuc—ost in mq.A 20 ex] si ex A est] et Km2 21 an nobis Lml absordissime A 22 fateamur (ur s. add.)L fatea S fateantur Abd 23 quamquam] qiiQ A miror C2\' quod ia A )
Quocirca quoniam quod a deo nos auertimus, nostrum est haec est uoluntas mala - quod uero ad deum nos conuertimus, nisi ipso excitante atque adiuuante non possumus- et haec est uoluntas bona - quid habemus quod non accepimus? si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? ac per hoc ut qui gloriatur, in domino glorietur, quibus hoc deus donare uoluerit, eius misericordiae est, non meriti illorum, quibus autem noluerit, ueritatis est. iusta namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et ueritatem diligit dominus deus et: miserieordia et ueritas occurrerunt sibi et: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. et quis explicet quam crebro haec duo coniuncta diuina scriptura commemoret? aliquando [*]( 9 Prou. 8,35 Ps.36,23 11 Phil. 2, 13 16cf. I Cor. 4,7 17 I Cor. 1,31. II Cor. 10,17 20 Ps. 83, 12 22 Ps. 84, 11 Ps. 24, 10 . ) [*](1 alt. nec] vel b posi diligimus eras. uid. est bona in L 2 alt. bona est A si minus] si IC si minus diligimns A minus s.l.naL 3pr.non s.l.G bona est d dicens KC 4 est Kml 5 uoluntatem exp. L 6 et] set Lml sed Lm2SVmlPG malfl Lm2SYGA habeamus Gml stat A 7 aliqui L hab eo LmlGml 8 quod Lml scriptum est A 9 psalmo A 10 dirigctur PG dirigcntur LSV ATbd uiaSI7 et om. A quod om. KC 11 enim estIOI e s.l.G 13quod s.l.ru2L uertimus A 14 estom.LSVP 15 in ipso V excitande Ga.c. 17 acce- pimus Lml hac L 18 in domino** gloriaturC? dnsKCb donare noluerit (are n ol. in ras. m2)L; post uoluerit eras. eius misericordia L 19miserieordia LmISVPG merito SKb meritorum A 20 quoniam-deus in mg. m2L 21 diligit me V 22 et s, ras. Lm2 misericordiam Lml nniuersi Gml 24 crebo Lml cebro Vml coniunctos Lml coniucta 111 )