De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iam ergo quod loco tertio posui uideamus. cum uoluntatem humanam gratia adiuuante diuina sine peccato in hac uita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac ueracissime respondere: \'quia homines nolunt\'. sed si ex me quaeritur, quare nolint, imus in longum; uerum tamen etiam hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis breuiter dicam. nolunt homines facere quod iustum est, siue quia latet an iustum sit siue quia non delectat. [*]( \' 3 Ps. 98, 8 5 cf. Prou. 3,12. Hebr. 12, 6 8 cf. Ps. 37,18 cf. Hebr. 4,15 9 cf. Hebr. 7, 25 11 Matlb. 6, 12 14 cf. Matth. 19, 20. 21 ) [*](dcf. L) [*]( 1 praedicamur sml praedicatur AM 2 dedicabit A 3 tamen om. SVPGd 4 om s. exp. eos Km2 6 et om SVPG 8 illo s.l.G 10 mandaciter Pml mendatiter Kml quisquedeso Km2CTb 13 sic S P sit V m1M dubitant Sml 15 impleuissct SVmlGml 16 perfectus s.l.m3V haberet KCMb 18 esse se K 21 tertio loco b 22 uoluntate humana KACb gratiā Gm1 sine peccato in hac uita si (si om. P)sine peccato in hac nitnSP;incod.V20litt.erasae peccatis4 23 possc s.l.m2S posse MT 21 uolunt SVmlGml 25 nolunt CMd nolilltlongum] nolimus in Jongum (in mg. longiori tractatu indigct)/\' nolimus (om. imns) G longQ (u s. 0 m2)V 26 uolunt SVmlGml 27 dclectant S )

99
tanto enim quidque uehementius uolnmus, quanto certius quam bonum sit nouimus eoque delectamur ardentius. ignorantia igitur et infirmitas uitia sunt, quae inpediunt uoluntatem, ne moueatur ad faciendum opus bonum uel ab opere malo abstinendum. ut autem innotescat quod latebat et suaue fiat quod non delectabat, gratiae dei est, qua hominum adiuuat uoluntates; qua ut non adiuuentur, in ipsis itidem causa est, non in deo, siue damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae siue contra ipsam suam superbiam iudicandi et erudiendi, si filii sunt misericordiae. unde Hieremias cum dixisset: scio, domine, quia non est in homine uia eius nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos, continuo subiunxit: corripe me, domine, uerum tamen in iudicio et non in furore tuo, tamquam diceret: \'scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adiuuor, ut perfecte dirigantur gressus mei; uerum tamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tamquam in furore, quo iniquos damnare statuisti, sed tamquam in iudicio, quo doces tuos non superbire\'. unde alibi dicitur: et iudicia tua adiuuabunt me.

Nullius proinde culpae humanae in deum referas causam. uitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. ad hanc conuincendam atque auferendam talis medicina caelitus uenit: ad elatum hominem per superbiam deus humilis descendit per misericordiam gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine. quem tanta prae participibus suis caritate suscepit. neque enim et ipse ita uerbo dei coniunctus, ut ea coniunctione unus filius dei et [*]( 2 ignorantia — 20 superbia, est] cf. Fulgentii ad Mon. 1 28 (LXV176. 17711) 10Hier. 10,23.24 18 Ps. 11S, 175 24 cf. Ps. 44,8. Hebr. 1,9.3,14 ) [*](del.L) [*]( 1 quiquc P quisque M 2eo*** TT eoquod AMT 4 ab om.A 5 ignotescat Vml lateuat Sm1 Gm1 OgratiaSFPO pr. quae Cbd 7 in ipsis it idem SPm2 in ipsissit itidem Pml in ipsis sit item V in ipsi sit (sit s.l.m2) idem(r\' in ipsis A in ipsis idem M in om. K praedistinati K 8 sunt (in mg. alsint) A. sint SPCbd 9 et erudiendi, si] ut emditi SV PGT sintfiliiT sintVPp.c.bd 11 uia] uita SV PmlG 12subiungit VPG 13 in om. V 14 adiuorKml adituorGml 15 mecum sic agere b 16 fatuisti A 17 a uoce alibi itic. fol. 136* L 19 causam uitiorum: namque b 21 conuicendã Kml 23 glaram LmlSGml maiiifestum quae 5 manifestaque Aml connuendens S in cras. P ipsi homini Pm. rcc. homiiig L 24 qnc (o in ras.) V que PmlM quae S tantll P particibus V tuis Kml caritatem Lml PC claritate K 25 coniunctos LmlSVmlGml ca] ipsa zbd coniutione Lml dei-filius in m9.m21. ) [*]( 1* )

100
idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae uoluntatis meritis fecit. unum quippe illum esse oportebat; essent autem et duo et tres et plures, si hoc fieri posset non per dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur. ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, inplere nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut nouerit non suae facultatis, sed diuini muneris esse uel quod scit uel quod delectatur, ac sic ab elationis uanitate sanetur et sciat quam ucre non de terra ista, sed spiritaliter dictum sit: dominus dabit suauitatem et terra nostra dabit fructum suum. tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur deus, summum atque incommutabile bonum et auctor qualiumcumque bonorum omnium. ut autem diligatur deus, caritas eius diffusa est in cordibus nostris non per nos, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Sed laborant homines inuenire in nostra uoluntate quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex deo, et quomodo inueniri possit ignoro. excepto enim, quod apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur: quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?, ipsa etiam ratio, quae de his rebus a talibus quales sumus iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem uehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre uideamur, rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati dei gratiae iudicemur. [*]( 5cf. Col.2,3 11 Ps.84,13 15 Rom. 5, 5 20 cf. I Cor. 4,1-6 211Cor.4,7 ) [*]( 1 unius A siue A 2 opportebat Lml 3 propriam (u s. a)V 5 te- sauris L Gestimare A 7 aggere A 8 nune nescit in mg-m2G 9 nunie- ris KA 10e*lationis Km2 ellationis Ltnl 11 ita set Lml dau L 12 suauitatem (in mj. al benignitatem) b benignitatem T 17 ante nobiseras.pro L 19 quod A bonii KM quomodo L iuuenire (i s. fin. c)K 21 hominibus r 22 si-aecep. om.A autem] add. et Kbd groriaris L 23 iis d a om.SVmlPG iniri (qui s. \\m2jV inuenirc A inueniri CM 24 ne* V 25 post arbitrium eras. tâd. arbitrium in L 26 aseremus Lml ut s. exp, in Vm2 superbia A )

101