De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Xeque negandum est hoc deum iubere ita nos in facienda iustitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. nam neque peccatum erit, si quid erit, d non diuinitus iubetur ut non sit. cur ergo iubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? hoc modo etiam dici potest, cur primis illis hominibus iusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos. neque enim dicendum est ideo iussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent; hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, non nisi illis solis deus iussit, quia, sicut sciebat quid iustitiae facturi non erant, ita etiam sciebat quid iustitiae de illis erat ipse facturus. eo [*]( 14 Phil. 3, 15. 16 19 Pelagiani 23 cf. Gen. 2, 17 ) [*](2 pcrfectus in mtj. m2A 3 homines om. A qui oni. M iraicoru A dilectionc S 4 ista d quoque om. zbd 6 praescripsit KCb praesciuit M 7 per- fecti A digatur Kml 8 quia A prorsus om. K 9 quia] ctiamsi A et om.2 10 posset Kml posse b dici* V 5e A 11 proficit GmlKACb abeatur Lml 12 quisquam zMTbd 14 id] hoc A deu3 uobis r reuelauitSFmSPGCill 15 quo LmlV PM 17 instia Km1 efomnino habeamus (55 exp. m2)K 18 namque (om. neque) M nec zTd pr. si] sed A iubeatur Kb iunctur Cml 19 inquiunt iubet P sit A hominem Gml 20 futuru IÚnlb illis s.l.L 22 aliqui K aliquid C, om.GmI facerent K 23 arbore] arte LtnlSPG,V(in mg.m2 1 arbore) ciuum LmlSVml summerent L sumeret A 24 sicut bis K facturi-iustitiae in nu/.m2K 25 quod A ipse erat b eo] et KC quo A )

96
modo ergo iubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamuis sit praescius neminem hoc inpleturum, ut, quicumque impie ac damnabiliter eius praecepta contempserint, ipse faciat eorum damnatione quod iustum est, quicumque autem in eius praeceptis oboedienter et pie proficientes nec tamen omnia quae praecepit inplentes, sicut sibi dimitti uolunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod bonum est. quomodo enim dimittenti dimittitur per dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non uetatur per dei iustitiam, si peccatum est?

Sed ecce, inquiunt, apostolus dicit: bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; superest mihi corona iustitiae; quod non diceret, si haberet ullum peccatum . immo uero respondeant, quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi iam inpendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum et grande certamen. an ad eius consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat, ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? quodsi ideo talibus uerbis certus securusque gaudebat, quia de uictoria futuri tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eandem passionem iam illi reuelauerat inminere, non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit et quod futurum esse praesumpsit tamquam f actum fuerit indicauit. si ergo his uerbis etiam hoc adderet, ut diceret: \'nullum habeo iam peccatum\', hoc quoque illum intellegeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum haec diceret, iam in illo fuisse conpletum, [*](10 Pelagiani II Tim. 4, 7. 8 ) [*](1 liominibus om.A 2 quaminssit Vml sit om.S 3 hac Lml ad Vml pceptu A contempserit VKm2A 4 in eorum Pd damnatione VA eis zI fiibiA si.4 7 faciant Lm1 enim om. V 8 dimittendi V ml si*L 9 aut-est in mfl.L non est SPG, in L ras. 3 lilt. 11 fidem sern., cursum cons. d 12abcret L 14tam Lml lficonflictio Ka.c.ACb et] ac zd grandem Lml crande SGml 16 consumandu A 18 sccuturusqnc P gaudebat bis V futuri om. A 19 tallti om. zd securumquem Lml eandcm] tandem T 21 praesumsit L 22 fuerat SPa.c. adderet] attenderet A 23 abeo Vml hoc peccato ia Kml 24 fnterae Lml 25 csuptioncm A 26 in ex ilG )

97
quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis aduersarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse conplendum. hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quandoiam de dei promissione praefidens totum ita dicebat, tamquam fuisset effectum. ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis atque ita sibi ut dimitterentur orabat; qua domini pollicitatione certissimus erat in illo fine, quem adhuc futurum iam fidendo dicebat inpletum, nullum se habiturum esse peccatum. nam, ut alia omittam, miror si, cum uerba illa dicebat, per quae istis uisus est nullum habuisse peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo dominum ter rogauerat responsumque acceperat: sufficit tibi gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. huic tanto uiro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanac non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine reuelationum extolleretur, et audet quisquam quemquam uel putare uel dicere positum sub onere uitae huius ab omni omnino mundum esse peccato ?

Sint licet homines tanta excellentes iustitia, ut ad eos de columna nubis loquatur deus, qualis Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui inuocant nomen eius, cuius magnae laudes pietatis et innocentiae scriptura ueridica [*](7cf.Matth.6,12 12.15cf.IICor.l2,7.8 13IICor.l2,9 21cf.I\'s.98,7 Ps.98,6 ) [*](1 qucmammodum SV K,om.A ad ips. cursus consummationem (in mg. al cursum passion«)6 passiqncm (csumationc s.ir,2)L passionem SVPG 2 in om.A 3 ipsis Lml ipse S adhuc diceret A dicerent LmlSVmlPO )[*](del. L) [*](conplendum-fllisse in mj.m2K 4 ergo] quoque/f 5 iam ae — 99,17 superbire unde om. L (unum fol.inicrc.) passiolle A praofidos Cml puidcns MT, b (in wj. al prcsidens) 7 quod] add. ipse 6 Sdimitteretur zd quiaGml quãJl dnsA 9fine*G\' adhuc futurum] affuturū A confitcndo (con s.i.m2)V impletu (nd s. t>n3)F 11 si om.S uiuus Sml 13 ter om. A 14 nam uirtus Vm2PAd 15 anglos Am2 sataueae Vml satanaee G 16 n exp.vaK auferctur SVmlGmlKml colafizabantur V colaphizebatur Kml 17 uisionum zd, b in mg. extolletur Vml audent V quenquam A 18 honore Vml unere Kml ouore Gml huius uitae bd 19 peccatii VmlKrnl 21 nobis Migne 22 samuel SPCM 23 magna Gml laudis Gml AJl innoc.] add. in zd scriptura* V ) [*]( I LX. August. VIII para I. Vrba et Zycha. ) [*]( 7 )

98
praedicantur ab ineunte pueritia, ex quo eum mater uotum soluens in templo dei constituit et seruum domino dedicauit, etiam de talibus tamen seriptum est: tu propitius eras illis et uindicans in omnes affectiones eorum. in filios quippe damnationis uindicat iratus, in filios autem gratiae uindicat propitius, dum quem diligit corripit et flagellat omnem filium quem recipit. nulla autem uindicta, nulla correptio, nullum dei flagellum debetur nisi peccato excepto illo, qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicumnt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. unde et ipsi qui contra haec disputant, cum sint casta uita moribusque laudabiles nec dubitent facere, quod illi diuiti pro consequenda uita aeterna consilium requirenti, cum se respondisset iam omnia legis inpleuisse mandata, praecepit dominus, si uellet esse perfectus, uenderet omnia quae habebat et daret pauperibus thesaurumque transferret in caelum, nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato. quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt; si autem mentiunter, eo ipso incipiunt uel augere uel habere peccatum.