De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? dixit enim se secundum iustitiam, quae in lege est, fuisse sine querella. hoc et de illis ita legitur: erant autem ambo iusti ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. quia ergo quicquid in eis erat iustitiae non erat ad * homines simulatum, ideo dictum est: ante deum. quod autem de [*]( 2cf. Hebr.6,20 4 Hebr. 7,26.27 12cf. Hebr. 5,1-3 1scf. Phil.3,0 20 Luc. 1,6 ) [*]( 1 priore] superiore zd 3 principis Sml 4 cotidiae L qiiotidie Lm2Vm3(! populi PGd talem inquit decebat T clicebat LmlSYGmlA G inalitia] macula z, 6 in tng. incotaminatum K 7 a s.l. G, om. C quotidianam Lm2Vm3G cottidianam K 8 post sacerdotum del. iustum sine maeula L 10 finies Vtnl Phinees bd ipse s.l.m2S iste] ipse.! 11 quicum Sml 12 positus (in my.m2 primitus)V 13 exsistente Gin2K uentur Lml 14 gestebat SG gerebant KAC,b (in mg. gestabaut) gestabat VmlM 16 helisabeth LK helisabet b 17 quod—comprehendatur om. z do s.l.Vm3,om.LmlSM in om.P 18 xpo LmlSVPGK credidisset et A se om. z. 19 in] ex z, sed cf. p. 92,2 fuisse se Vm2 fuisse est b post quere»la rns. slitt. in L illa Lml 20 eran t s.l.Vm3K incedentibus Lml 22 quia ergo s.l.m2L quidquid LmlSVmlGml CTquid JI in om. Pd inerat PCMd 23 omines Lml similatum K ideo dictum om. LSVG erat ex e Vm3,om.S dnmz )
Sic itaque omnes, quicumque in hac uita diuinarum scripturarum testimoniis in bona uoluntate atque actibus iustitiae praedicati sunt et quicumque tales uel post eos fuerunt quamuis non eisdem testimoniis praedicati atque laudati uel nunc usque etiam sunt uel postea quoque futuri sunt, omnes magni, omnes iusti, omnes ueraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt, quoniam scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus, hoc etiam credimus non iustificari in conspectu dei [*]( 10 II Cor. 4,16 14 Phil. 3,15.16 19 cf. II Cor. 4,16 28 cf. Ps. 142, 2 ) [*]( 1 si] add. quo modo b adprehensos LmlVmlGml 2 a] in bd, om. C 4 extensus b 6 se om. LSVmlPCJI fe s. eras. v L est SG 7 in] ea d iustiac K 11 rcnouatus K 12 perfectione*L deinque A 13 comites bis K 14 quodquod SVmlGMml quot A 15 alter Kml rcuelauit LmlPACM 16 quo P 17 n ex in V 18 q: A 19 fidei om. z do die] deinde M in sua LPd 21 qui Ji 22 iustititiao L 23 tales cu eis (cii eis s.l.m1)L post] pro S eis LmlSVmlPG 24 in eisdem L in eisdem SP praedicti LmlSPG praedicti V 25 ait. sunt] add. ut LmlSPGM 27 illarum Kml 28 dei] eius A )
At enim ait dominus: estote perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus est; quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. non nunc quaeritur . utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit uitam — iam enim supra respondimus posse fieri -, sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. neminem autem esse, qui tantum uelit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut scripturarum quae supra commemoraui testimonia tanta declarant. et tamen cum dicitur cuiusque perfectio, qua in re dicatur uidendum est. nam ex apostolo testi -, monium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione iustitiae, quam desiderat, nondum esse perfectum et tamen continuo dicit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. uelut si iam sit quisquam sapientiae perfectus auditor-quod nondum erant illi, quibus dicebat: lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; eis quippe et illud ait: sapientiam loquimur inter perfectos, utique perfectos audit ores uolens intellegi —, potest ergo fieri, sicut dixi, ut iam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cuius nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse iustitiae cognitor, nondum [*]( 5 Pelagiani Matth.5,48 15 cf. pag. 93,14 16 cf. PhU. 3,12 Phil.3,15 20 I Cor. 3, 2 22 I Cor. 2, 6 ) [*](letom.zd iudicio Lml cii(cs.l.m2)L 2fidebusVml 3operationemliml 5 At—dom.] ait enim dominus sAM at enim dominus ait bd sicut s.l.r»2A 6 et pater GAd 7 praecepit Lm2AM non om.A 8 possit s.l.m2L 9quique LSVrnl PG anc Lrnl liac Kml 10 faciat (in mg. al fiat)6 12 scriptura Vm2G sup.ra scripturaarm (exp. m2)K qui Lml commemorauit K 14 in s.l.m2G digatur IjinlVmlGml uinendum Vnil testimonium s.l.m2G testimonio A 16 quodquod LmlSVGM 18 uelut] uerum zM si iam] sua M 19 adiutor LmlGml erat Lml 21 quidem om. KA 22 iutcrfectos (o»iperfectos)yl utique perfectos ifi mg. m2Gutique perfectiores b 23 dix Lml .24 adiutor Gml perfector A 25 esse perfectus A cognitor (or s.l.)K )