De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Non igitur praeclarum illud testimonium dei, quo laudatus est Iob, contrarium est ci testimonio, quo dictum est: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quia non id persuadet prorsus in illo nihil fuisse, quod uel ab ipso ueraciter uel a domino deo recte reprehenderetur, quamuis iam iustus et uerax dei cultor et ab omni malo opere se abstinens non mendaciter diceretur. haec enim de illo uerba sunt dei: animo aduertisti in puerum meum Iob? non enim est illi homo similis super terram, sine querella, iustus, dei cultor, abstinens ab omni opere malo. primis uerbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur; proinde omnibus qui tunc in terra iusti esse poterant excellebat. non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu iustitiae ceteros anteibat. deinde adiungitur \'sine querella\', de cuius uita nemo iuste quereretur; \'iustus\',qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus; \'uerus dei cultor\', quippe etiam suorum peccatorum uerax humilisque confessor; \'abstinens se ab omni opere malo\', mirum si ab omni etiam uerbo et cogitatu malo. quantus quidem lob fuerit ignoramus; sed nouimus iustum, nouimus etiam in perferendis horrendis tribulationum temptationibus magnum; nouimus non propter peccata, sed propter eius demonstrandam iustitiam illa omnia fuisse perpessum. uerum tamen haec uerba. [*]( 5 Ps. 142, 2 9 lob 1, 8 ) [*]( 1 fneiit2 querela Lm2Vm2KAM quaerella S querela P damnauit Lm2. VmZ 2 extimauit SG cstimabit A 3 illud pclarum V di d.mZG quoil L 4 ei] et 0 testimonium CM quod LVmlCM G pcrsuadcns .1 fuissct Lml 8 hab Lml opere malo bd 9di sunt A animaduertisti r An non aducrtisti b 10 similis s.l.G 11 et 16 querela Lm2Vm2 PGKm2AMTbd quae- rella S quaerela Kml post iustus add. s.l. ucrns Lm?bd, lort. recle;cj.lin. 18 et S 12 abstinens se Md ominum Lml 13 qui] add. tunc S conparatione-terra om. 8 14 potuernnt zd ipsi Lml 15 hab*cbat Lhabe- bant .1 anteiiibat Sml iustitia anteibit (a s. i m\'2)T\' 16 adiunjratnr Kml post quere*la add. s.l. id est Lm2 lieinmo L 17 quaercretur SKml tantu more (u s.c)Aml prouitate LmlSmlVmlG pro- fcctus erat Lm2 proficerat A aut Kml nullus ei] nulli rei Lm1SVPG 19 abtinens G 20 nimirum P malo (m s. I. m3) r; cj. in Praet. descr. cod. P 22 ini A orrendis Lml horrcdis Iiml )

90
quibus a domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, praesertim quiadicit:non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. si autem quod odi malum, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne eius habitat malum; et tamen cum illud ipsum, quo condelectatur legi dei, non habeat nisi ex gratia dei, adhuc liberationis indigens clamat: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per lesum Christum dominum nostrum.

Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si uerum est, quia et uerum est: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, non sunt sine peccato nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.

Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in huius quaestionis disputationibus obiciuntur, quid dicamus, nisi quod euidenter scriptura testatur eminenti iustitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda ueteris testamenti sacrificia pertinentium ? legimus autem in epistola, quae ad Hebreos scribitur, [*]( 1 cf. Rom. 7, 22. 23 4 Rom. 7,19. 20 l) cf. Rom. 7,22 lORom. 7,24.25 161 loh. 1,8 17 Ps. 142,2 23 cf. Luc. 1,6sqq. 25 cf. pag. 47—19 ) [*](1 possunt b pnssent etkm] post sententiam M 2uidit b 3 mcnbris V meis 111 lege Vml sui Lml 4 quia] que Ltnl alt. quod om. A odii Ain2Mtnl 5 odii A\' hoc—ego s.l.m2K 6 habitabat G 7 ipste Lml ante interiorem exp. ordine K 8 habitabat G 9 quod LPGd lege Gml 11 ergo Lml liberauit LmlSVmlC 14 continentes patientes om. s 15 quia et uerum] immo quia uerum (immos.l.m3)V, PTd, inGimoeras. quia-estotll.A, 16abemusL»t2 17dec.]seducimus PM,binmg. 18 ne Vml 19utom.A nonom. z si S pro suis] prorstis S 20dominicaoratione A operatione Kmlb nopusesse Popus nee Fm2opusessenon Lm2 21 zacharias Lm2 elysabeth V helisabeth K helisabet b in t.l.vi2L 23 eminente A 24 aferenda Lml 25 pertinentia b epistula Vml chreos LA hebraeos M Tbd inscribiturKACb )

91
quod testimonium in libro priore iam posui, solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem sicut illi, qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis cotidie, deinde pro populo. talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, iustum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem cotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre. in hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Finees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter iusteque uixerunt, qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis solo Christo existente, cuius uenturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet.