De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae rationalis naturam non in sua potestate, sed deo subditam esse debere et ordinem suae salutis per oboedientiam custodire, per inoboedientiam corrumpere. hinc et arborem, quam tangi uetuit, sic appellauit "dinoscentiae boni et mali," quia cum eam contra uetitum tetigisset, experiretur poenam peccati et eo modo dinosceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum.