De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Nam quis ita desipiat, ut dei creaturam maxime in paradiso plantatam uituperandam putet, quandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendos [*](1 Ephes. 2, 2 6 I Tim. 4, 4 21 Gen. 2, 9 ) [*]( 2 filios VGlb 5 si5 G 6 scriptum est SAVG sic scriptum est L 8 homo om. A 9 id om. A 11 ulla] illa A 12 quoniam] quo b 18 bono 6 15 paradyso PV en Gl 16 prohibebat. fecit casum illicitd A 17 adj a P1 et om. G natura animę b 21 sic om. V appellant P1 dinoscentiae] scientiam V 22 qui b 24 et] et inter b 27 ipse G peccatore P conterendo PAVG contexendos (s a m. 1 8. I.) S )

873
secundum dei iudiciariam uoluntatem terra peperit, recte uituperentur r habent enim et tales herbae modum et speciem et ordinem suum, quae quisquis sobrie considerauerit, laudanda reperiet; sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito sic coherceri oportebat. non est ergo. ut dixi, peccatum malae naturae adpetitio, sed melioris desertio et ideo factum ipsum malum est, non illa natura. qua male utitur peccans. malum est enim male uti bono. unde apostolus damnatos quosdam diuino iudicio reprehendit, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. neque enim creaturam reprehendit — quod qui fecerit, creatori facit iniuriam — sed eos, qui male usi sunt bono meliore deserto.