De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Item quia peccatum uel iniquitas non est appetitio naturarum malarum, sed desertio meliorum, sic in scripturis inuenitur scriptum: omnis creatura dei bona est, ac per hoc et omne lignum, quod in paradiso deus plantauit, utique bonum est. non ergo malam naturam homo appetiuit, cum arborem uetitam tetigit, sed id, quod melius erat, deserendo factum malum ipse commisit. melior quippe creator quam ulla creatura, quam condidit: cuius imperium non erat deserendum, ut tangeretur prohibitum quamuis bonum, quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra creatoris imperium tangebatur. non itaque deus arborem malam in paradiso plantauerat, sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat.