De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Quia uero et ipsi mali angeli non a deo mali sunt conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in epistula sua dicit: si enim deus angelis peccantibus non pe-. percit, sed carceribus caliginis inferi trudens tradidit in iudicio puniendos seruari. hinc Petrus ostendit adhuc eis ultimi iudicii poenam deberi, de qua dominus dicit : ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. quamuis iam poenaliter hunc inferum, hoc est inferiorem caliginosum aerem tamquam carcerem acceperint, qui tamen quoniam et caelum dicitur, non illud caelum, in quo sunt sidera, sed hoc inferius, cuius caligine nubila conglobantur, et ubi aues uolitant — nam et caelum nubilum dicitur et uolatilia caeli appellantur — secundum hoc apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis inuidos pie uiuendo pugnamus, "spiritalia nequitiae in caelestibus" nominat. quod ne de illis superioribus caelis [*](2 cf. Iob. 1, 2 3 cf. Matth. 26, 31 sqq. 67 sqq. 4 cf. II Cor. 12, 7 õ cf. Matth. 27, Õ 9 Matth. 25, 41 14 II Petro 2, 4 26 Ephes. 6, 12 ) [*]( 1 et bonorum b et] ut Q 2 diaboli PSl 8 6 ttptatus (Ø e. I. a m. 2) G temptatus s ut n5 6 4 colaphyzatus SP 8 supplitium P 9 consentiri Q 10 exnv & cefa A 12 mali om. A 13 sic] siC O 16 detrudens b 16 iuditio P 17 iuditii P 19 quãuis quidam (quidam i. J.) G poena P inferutl Ab 21 tamen aer Ab quoniam] qfique b uU. caelum om. b 2\' aydera F 25 eosdem om. A 27 nominauit b )