De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a deo, sic scriptum est loquente sapientia: per me reges regnant et tyranni per me tenent terram. dicit et apostolus: non est enim potestas nisi a deo. digne autem fieri in libro Iob scriptum est. qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam propter peruersitatem populi. et de populo Israhel dicit deus: dedi eis regem in ira mea. iniustum enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem [*]( 4 Rom. 5, 8 sqq. 12 Rom. 8, 5 15 Rom. 11, 22 19 Prou. 8, 15 21 Rom. 13, 1 22 Iob. 34, 30 24 Osee 13, 11 ) [*]( 1 xps ipse V misas P 2 quia AO 3 assumpsit (p 8. I. 0 m. T) P est om. P 4 pdicauit b 6 christns-ipsins om. A 7 nonc iustificati b 9 reconciliati sumus in uita ipsius deo sqq. G 12 dicimus P1 18 est deus b post iram add. absit AVb 15 ammonuit p1 16 dei om. A quidem orn A seueritatem om. A 18 etiam om. A nocentium om. b 19 scriptum est om. A 22 inquit om. G hypocritam hominem b 28 propter] ob Å peruersitatem] peccata C 24 israelitico A deus] dominus G mea (m ex n a m. 2) P 25 enim] ęstimo G. )

871
bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus est, ut iustus adpareret, et Petrus temptatus, ne de se praesumeret, et Paulus colaphizatus, ne se extolleret, et ludas damnatus, ut se suspenderet. - cum ergo per potestatem, quam diabolo dedit, omnia iuste ipse deus fecerit, non tamen pro his iuste factis, sed pro iniqua nocendi uoluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis, qui eius nequitiae consentire perseuerauerint: ite in ignem aeternum, quem parauit pater meus diabolo et angelis eius.