De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Ideo quippe et parua atque exigua iam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit, sine quo iam non modica, sed omnino nulla sunt illa autem, quae propter nimium progressum dicuntur immodica. ipsa nimietate culpantur: sed tamen etiam ipsa sub deo, quia omnia in mensura et numero et pondere disposuit, necesse est. ut modo aliquo cohibeantur.