De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Deus autem nec modum habere dicendus est, ne finis eius dici putetur. nec ideo tamen immoderatus est, a quo modus omnibus rebus tribuitur, ut aliquo modo esse possint. nec rursum moderatum oportet dici deum, tamquam ab aliquo modum acceperit. si autem dicamus eum summum modum, forte aliquid dicimus, si tamen in eo, quod dicimus summum modum, intellegamus summum bonum. omnis enim modus, in quantum modus est. bonus est: unde omnia moderata, modesta, modificata dici sine laude non possunt, quamquam sub alio intellectu modum pro fine ponamus et nullum modum dicamus, ubi nullus est finis: quod aliquando cum laude dicitur, sicut dictum est: et regni eius non erit finis. [*]( 13 cf. Sap. 11, 21 26 Luc. 1, 88 ) [*](1 percudsum P\' de om. A 2 propriae P1 omnibus] hominibus G corruptio om. L 3 abet P1 6 abBumpserit (p m. 1 superscr.) P 6 quod] que A 7 omnino om. A 10 resistit AVLb non iam b 12 ipsa etiam b 13 qui G qu6 A omnia om. A in numero b dispossuit (exp. m. 1) P 14 nepcesse (ezp. m. 1) P et necesse A aJiquo modo b 15 dicendu P1 16 nee] non est b est om. h 17 omnibusj omnis PA tribuitur rebua b 18 necrur su P rursus b 20 forte—modum om. G 23 quaquft P1 24 ei-ubi om. G )

865
posset enim dici etiam "non erit modus," ut modus pro fine dictus intellegeretur; nam qui nullo modo regnat, non utique regnat.