De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum [*](2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 ) [*](1 magnificenter et diuine G et] etiam A 3 uere-erat om. A quia] qui SMA inroutabilis A 5 inmutabilis SA 6 suo modo b -7 non ante est om. G 9 naturaliter b naturale est quod naturaliter est A post omne ras. 1 uocabllli in P 13 sit post corpore add. in b ]4 resistit LG3b 17 inutilis est b 19 sunt] siC G 21 correptione PV etiam om. b 22 ademptione SG demp.tione (n er.) A sed S (in mg. I siC) 27 uidere (8. I. a m. 1) P uulneratam P ) [*]( XXV Aug. sect. (pars 2). ) [*]( 55 )