De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Magnifice igitur et diuine deus noster famulo suo dixit: ego sum qui sum et: dices filiis Israhel, qui est, misit me ad uos. uere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat uere ergo ille est, qui incommutabilis est; cetera, quae ab illo facta sunt, ab illo pro modo suo esse acceperunt. ei ergo, qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est; ac per hoc sicut ab illo est omne, quod bonum est, sic ab illo est omne, quod naturale est, quoniam omne, quod naturaliter est, bonum est. omnis itaque natura bona est et omne bonum a deo est; omnis ergo natura a deo est.