De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. hinc enim et silua graece λη dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a deo. [*]( 1 minui om. A 4 nimia u A 6 antiqui hylen b 7 non] nam G 8 appellajjt (exp. m. 1) P demandatissima (corr. m. 1) 8 12 necesse P 13 puto om. G quia] quae SL quod Gb 14 materiam A 15 istas A om. G formari A ut (8. 1. a m. 1) S om. PiA 16 hylc SPVALG dicitur hyle b 17 non] no P1 19 aliquem P1 20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab AG aliquod VLb 26 quod-dubitare om. A 28 materiam P )