De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Non itaque uideo, ad quod aliud adiutorium mulier facta sit uiro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. unde enim magnum magnique honoris meritum apud deum fidelis et pia uirginitas habet, nisi quia isto iam tempore continendi ab amplexu, cum ex omnibus gentibus ad inplendum sanctorum numerum largissima subpetat copia, percipiendae sordidae uoluptatis libido non sibi uindicat, quod iam sufficiendae prolis non postulat necessitudo? denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis recte excipitur honestate nuptiarum, ut, quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium. neque enim quia incontinentia malum est, ideo conubium uel quo incontinentes copulantur, non est bonum; immo uero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum ueniale est illud malum, quoniam id, quod bonum habent nuptiae et quo bonae sunt nuptiae, peccatum esse numquam potest. hoc autem tripertitum est: fides, proles, sacramentum. in fide adtenditur, ne praeter uinculum coniugale [*]( 2 ante] afit b 4 prestaretar ES; praestaretur-uiuentibua in mg. add. tII. 1 R 5 parentnmque 8 7 omne R 8 dei (s. I. add. m. 2 ai fidei) E 11 nihilhominus S 14 ei om. El 16 percipiende sordide 8 liuido El 17 uSdicat b sufficiende S prolis] replesse 8 necessitudo non postulat PBSbd 18 cap. \'x!\' E 19 nub. tiarum E1 20 esse possetj poasit esse b possit PR egrotis RS 21 connubium bd 22 incontinenter S uero (o ex e) R uere P 24 ueniabile E3 illud] illum P 25 nubtiae El quo] quod EPRb nubtiae Et 27 preter S ) [*]( 18* )
Nunc enim quaerimus, cui adiutorio mulier facta sit uiro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. difficile est namque, ut, dum peruerse homines uitia deuitant, non in eorum contraria perniciter currant. etenim sicut exhorrens auaritiam fit profusus aut exhorrens luxuriam fit auarus aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis, aut cuius inquietudinem piger aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit aut qui timidus non esse conatur, tamquam abrupto uinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines, quid in adulteriis et fornicationibus diuino iure damnetur, etiam causam procreandi coniugalem concubitum detestantur.
Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, [*](7 De bono coniugali ) [*]( 1 amatd (in mg. al amiLter) b euscipiantur S 2 nutriantur S religioвę 8 edocentur S 3 ut] autem ut bd 4 cauaa. (m eras.) E regula. (m eras.) E 5 nubtiarum E1 9 gradum El noster stilus bd 12 miaceri (s m. 1 B. I.) E 13 omne S 14 cap. \'XII\' E namque] autem S peruersae E 15 debitMtt El perniciter (irt mg. at peruicaciter) b 16 et 17 exorrene ERS 17 pigritia E 18 repraehenderie EPS 19 odisse w (se exp. fl.. 1) S ceperit S audatiam S fugit] suam S 20 abrupto (p s, I. et. 1) S 21 mentiuntur S 22 adulteris El 23 causa PBSbd )
Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum [*]( 21 Matth. 22, 30 ) [*]( 1 ammiserant PR 3 socios (os ex us m. 1) E socius P 5 quae] qui S succederent S 6 terram E terram S 7 societatis R cecus S 8 ut 8. l. m. 1 R ante cernat eras. est ut R 9 uiuebatur E1 10 pacis] pa\'lCÎs E terraenae P 11 cohercens RS choercens P 14 locis R sorte] orte R om. S decoratam (m B. I. m. 1) E 15 excors] escors Et 18 nomerosissima (sup. pr. o m. 1 superacr. u) R 19 morirentar S 21 sotiandam R presciens S 22 ducunt E1 23 inquipient El cum uoce hic incipit cotp. \'XIII\' E hinc S 25 cognitionis (sup. prim. i superscr. a) S arctiorern bd )