De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cur ergo non coierunt, nisi cum exissent de paradiso? cito responderi potest: quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati etiam de loco illius felicitatis exierunt. non enim scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos [*]( 20 cf. Dent. 29, 5 ) [*]( 1 dolore ac labore S 2 foetus ES foetos Bl gignerentur PBbd 8 succederent (de B. l. m. 1) S succiderent in mg. PzRI 4 et 8. l. m. 1 E 5 erat] est b 7 impleto E inpletoa PS si om. S oboedientesque S 8 mortę S 9 nutum (nu in mg.) P 10 regentis PB se om. PBlb 11 corporalium d 12 precepti S 15 paenamque P 16 currentes PR 17 consueuerunt PBbd cap. \'VII. E 18 enim 090 (non del. m. 1) S piae S prestari E pręstare b 19 potuisset E 22 quur B cohierunt P coierunt (i sup. eras. g pos.) B exiissent bd 24 eoięrent B cohirent S 26 scribtura EP expraessit P )

273
factos et ex eis natum Cain. potest etiam dici, quia nondum deus iusserat, ut coirent. cur enim non ad hanc rem diuina expectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tamquam stimulus inoboedientis carnis urgebat? ideo autem hoc non iusserat deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum.

Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios non est facta mulier uiro, ad quod ergo adiutorium facta est? si, quae simul operaretur terram, nondum erat labor, ut adiumento indigeret, et, si opus esset. melius adiutorium masculus fieret . hoc et de solacio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. quanto enim congruentius ad conuiuendum et conloquendum duo amici pariter quam uir et mulier habitarent? quodsi oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter uiuere, ne contrariae uoluntates pacem cohabitantium perturbarent, nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. an aliquis dixerit de costa hominis deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc uellet, facere potuisse? quapropter non inuenio, ad quod adiutorium facta sit mulier uiro, si pariendi causa subtrahitur.

Nam si parentes filiis suis cedere ex hac uita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate inpleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis perfectaque humani officii iustitia hinc ad meliora [*](2 coięrent E quur PR 4 stinmlis PR urgebatmr (ur exp. m. ) [*](1) E urgnebat S 5 prescientiam 8 6 praescibat E 7 mortale» (m eras.) P 8 facta mulier (facta mu in mg. add.) P 9 cap. \'VIII\' E aij eicut S quae om. S quia b 10 operarentur Sb 11 indigeretur S adiutorjgm E adiutor S 12 et] eat P solatio P 18 tedebat EJRS 14 amici] mihi S 15 iuuendo P obsequendo ] oboediendo S 16 ne] nec PR contrarie E 18 maximae JR 19 faemina S 20 faeminam S f?mina b non 8. I. m. 1 B lJląe masculum (mus del. m. 1) P 22 subtrabatur b 23 cap. \'VIlII\' E cecedere P caedere S. 26 certa] terra b 26 offitii S ) [*]( XXVIII. Ang. leet. III par* 1. ) [*]( 18 )

274
transferri non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam, qua receptis corporibus fient sancti, sicut angeli in caelis, aut, si illam dari non oportet nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam uel hoc corpus habet uel illa etiam, quae primitus facta sunt, uiri ex limo terrae, mulieris ex uiri carne.

Neque enim arbitrandum est Heliam uel sic esse iam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt, uel sic, quemadmodum sunt homines, qui ex ista uita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migrauit. iam itaque aliquid melius habet, quam in hac uita posset, quamuis nondum habeat, quod ex hac uita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset — creditur enim non habuisse. quia hoc scriptura non dixit, quamuis et de caelibatu eius nihil dixerit — quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis deo placens non mortuus, sed translatus est? cur ergo et Adam et Eua, si iuste uiuentes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Helias in Adam mortui mortisque propaginem in carne gestantes — quod debitum ut soluant, creduntur etiam redituri ad hanc uitam et, quod tamdiu [*]( 2 Matth. 22, 30 9 cf. Matth. 20, 10 12 cf. IV Reg. 2, 11 15 cf. Hebr. 11,40 19 cf. Gen. 5, 24 24 cf. Malach. 4, 5; Apoc. 11, 3 sqq. ) [*]( 1 ant] ad E 8 si 9. I. m. 1 JR oportebat b 4 aliquam inferiorem PRbd erit] erat E 8 cap. X- E helian EIPRl Eliam d 9 die. (m eraa.) E sunt accepturi pariter S 10 quemammodum E 11 mortem P 12 transIationS P 14 recte S gę,ţ. gesta (del. m. I) P enim om. S 16 putat Rl helian PBl Eliam d 18 scribtura EP caelibatu corr. m. 3 ex caelihabitu E 20 translatus] uiuua translatus b quur PR 21 iustQgte (tus exp. m. 1) E caatae E castg S 22 pos set (t add. m. 2 9. I.) P posset R 23 elias Rd 24 solbant P 25 reddituri R. )

275
dilatum est, morituri — nunc tamen in alia uita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumue peccato uiuentibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam non per carnis mortem, sed per dei uirtutem multo felicius mutarentur!