De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Quamuis honestius meliusque credatur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso nondum mortis lege damnatum, ut non haberent adpetitum carnalis uoluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent, quandoquidem deus dixerat non "ei ederitis, morte moriemini", sed: qua die ederitis, morte moriemini, ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod apostolus gemit dicens: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim sufficeret ei, si diceret: quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. sicut etiam illud, corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamuis utique et mortale, quia moriturum. non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra uetitum tetigerant. [*]( 11 Gen. 2, 17 13 Rom. 7, 22-25 21 Rom. 8, 10 ) [*]( 1 conmendandum R implere P 2 quaesitus] quietus 8 faemineus S 4 adiubaret El 9 iam 8. I. m. 1 R in om. Pl 11 non dixerit b dixerit RlPb non om. BI sed-moriemini in mg. P quo bd 12 dię 8 ęderitis S 17 liberauit P 18 gratiam P 19 si] qui S 20 liberauit F1 inquid EIBS 21 sicut-peccatum in mg. inf. add. m. 1 S inquid E1 22 propter] pro E 24 ita] itaque S 26 morerentur (n 8. l. m. 1) E morirentur S eo bd dię 8 ouo bd 27 tetigerunt PPSbd )

279

Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam uiscera depascatur, quo inspecto medici mortem inminere pronuntient, mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter, quam cum esset sanum quamuis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura, nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam caelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris uelut aliqua aegritudo letalis mors ipsa concepta est mutauitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, quia, etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat. nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati.

Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim [*]( 20 cf. Ephes. 2, 3 ) [*]( 1 cum uoce nostris incipit cap. •Xllll* E 2 ut] et (in mg. ut) P laetalis El letalis (i sup. e m. 1 superscr.) P leotalis Rl loetalis E2B2 mor.bus (e eras.) R morbi S 3 quod S morte 8 7 acceptura P 9 egritndo PS laetalis El loetalis E2R1 11 corpore (in mg. i) P,R d»orainabantur R 14 nondum ex numdum P 16 egritudinem S necessario] sine dubio b 18 hidrops S hydropicus b syntectieus] sintecticus E djsintericus P dysintericus (a. i, m. 1 I sintecticus et in mg. Sintecticus) R dysentecticus (dy s. I. m. 1) 8 dissintericus b dysentericus d 19 cęperit S 20 ire 8 in hoc b 22 qur E1 quur PR 24 qualibet opera S 25 pluritu E1 proritu PRl uolfitatis b si enim] an uero R an uero si b )

280
creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.

Factam itaque feminam uiro de uiro in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt, quae peperit Cain et Abel et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth, per quem ad Abraham uentum est et ad populum Israhel gentemque omnibus iam notissimam gentibus et per Noe filios omnes gentes, quisquis dubitauerit, omnia cogit nutare, quae. credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. cum ergo quaeritur, ad quod adiutorium factus sit ille sexus uiro, diligenter, quantum ualeo, cuncta consideranti nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra inpleretur, et non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per dei gratiam uirtute superatur; hoc enim esse non potuisse [*]( 16 cf. Gen. 4, 1. 2. 25 ) [*]( 2 donabit P 3 quemammodum E caerae P caere RS 4 qur El quur PB 6 morirentur S concepissent] non concepissent bd (non 8. l. m. 1) B 7 foetus B 8 ardore] arborei?1 11 choibet S 12 quemammodum E «■ peccato (0 in ras.) R suplicium E 13 suplicio E 14 facta E1 femina E1 15 faeminae SP 16 chain S 1suentum est ad abraham PBSbd ad s. I. m. 1 E 19 noę BS 20 dubitauerigt (n e.1.p. m. 1) S nutare] uitare b 24 stirpem (m s. I. m. 1) E et] sed Sbd 25 procreata El )

281
credendum est nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum. et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum seruiat corpus, id est suus famulus animae, sicut domino suo detrectauit ipsa seruire, siue utrumque ea parentibus creet deus, corpus ex corpore, animam ea anima, siue alio modo faciat animas, non utique ad opus inpossibile nec mercede parua. ut cum anima pietate deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, uicerit ipsa per gratiam, praemium caeleste percipiat maiore gloria, demonstrans, quanta sit laus oboedientiae, quae alienae inoboedientiae poenam potuit uirtute superare?

Sed quoniam, cui adiutorio femina facta sit uiro, satis, quantum existimo, requisitum est, illud iam uideamus, quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri et omnia uolatilia caeli, ut eis nomina inponeret, atque ita uelut necessitas oreretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inuentum. uidetur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. quid est enim hoc ipsum, quod uolatilibus terrestribusque animantibus non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina inposuit? si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia. quemadmodum eis homines loquendo nomina posuerunt. non [*](2 paena S 3 seruiaijt E 4 detractauit R 5 siue om. b creent (in mg. creet) P 7 mercedae S pietate S 8 membris corporis] corpore S 9 mortis 8. I. m. 1 R 10 ipsa. (m eras.) R premiumque S caeleste S gloria. (m eras.) R 11 aliene S 12 penam S 14 quantum existimo] ut arbitror S extimo P1 sit s. l. m. 1 R 15 adducte S ad s. I. m. 1 P 16 adque » uelud S\' 17 oriretur RSbd 18 simeli P1 19 uide*tur (a eras.) P propheticam R 20 re Pl res E2B 21 interpraetatio EP interpretatione S libera a. I. m. 1 P reliquatur E1 22 non] nec non b 23 natatilibus (1 ex b) 8 24 consulantur (n fin. m. 1 8. I.) E 25 quemammodum E eis] es S imposuerunt Sd )

282
solum haec, quae sunt in aquis et terris, uerum etiam ipsa terra et aqua et caelum et quae uidentur in caelo et quae non uidentur, sed creduntur, pro diuersitate linguarum gentilium diuersis nominibus appellantur. unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? illa certe tunc loquebatur Adam et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae uoces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et uolatilibus nomina inposuit. num igitur ullo modo credibile est in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed diuinitus instituta, quae deo docente homo postea disceret? quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. sed credendum est paulatim cognitis piscium generibus nomina inposita; tunc autem, cum pecora et bestiae et uolatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis generatimque distinctis nomina inponeret, quibus etiam ipsis paulatim et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina inponere, quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum ualeret? cui rei maxime ordo narrationis huius inuigilat.

Deinde, numquid ignorabat deus nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? an opus erat, ut hoc etiam homo ipse cognosceret et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub caelo et de hoc aere sicut ipse uiuente nihil eius [*]( 4 cf. Gen. 11, 1-8 ) [*]( 4 adpellantur S 5 snperuia P turris] terris b 6 dilubium ElP 8 loquaebatur P 9 sint El istae] illę b 10 animalibus ex aniinantibus m. 1 E uolatilibus] caelestibus S 11 nuin] Non b 13 disceret (a m. 1 8. I.) R 14 esset (pritts)] est S mistişca E 16 imposita nomina S 17 sunt 8. Z. m. 1 R 18 generatimqute (a exp. tit. I) P 19 et om. S cicius S 20 possit ElS fuit om. 8 21 pronuntiationem S 21 maximae PE 25 ipse homo bd 26 mulierem] ipe uxorem (me exp. m. 1) P uxorem BBbd 27 ipse] ipse uiuens b )

283
simile inuenerit? mirum, si hoc scire non posset nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. si enim deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quo modo et praeceptum dedit, quo modo et peccantem interrogauit atque iudicauit; si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum ille omnia, cui non credebat, adduxerit, an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.

Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod inpossibile uideri uanis atque incredulis potest aut ipsi auctoritati sanctae scripturae uelut testificatione contraria repugnare id pro meis uiribus, quantum deus adiuuat, disserendo demonstrem neque inpossibile esse neque contrarium, quod autem possibile quidem adparet nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum uel etiam stultum quibusdam uideri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali uel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamuis eius expositionem uel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus aut in tempus aliud differamus. [*]( 1 scire in ras. m. 2 E possit S 2 prospectis S posset] poterat 8 3 illi hoc S modo in ras. m. 2 E quomodo <Jiçęrę q?9iP949 et (exp. m. 1) P 5 profect.o (i eras.) S 6 omnia ille PRSbd cui (i ex m m. 1) E 7 aliqua ei] aliqnęi (sic) P 8 demonstrasaet (s med. 8. I. m. 1) R demonstransA S absconderit (i ex e m. 1) R 10 factum om. Rl 11 prophetica. (h e. l.) R enigmata ES perscratare (sup. fin. e add. m. 1 i) P perscrutari (ri in ras.) R prescrutari S 12 ad] ac E 14 auctoritati P1 auctoritatis R scribtnrae EP 15 adinbat E1 16 demonstrarem 8 19 uidere (sup. e fin. auperacr. m. 1 i) P 20 tanqna (in mg. al non) b 22 scribturarum EP 28 misticum E quamuis (uis m. 1 8. l.) S 24 tempus] opus (in mg. al tempus) b )

284