De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum [*]( 10 Gen. 2, 24 25 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 conlocatus El collocatus est PSbd collocatus e»* (st paene er.) R 2 inposuit E1R 6 simul haec S 7 morulas om. 81 9 sequutus PRC 10 matrem suam S 11 coniungitur PR duo] ambo RCtb una carne E 12 sonuerunt b 14 his] iis Rd cum uoce ac inc. cap. II E 17 substancia R 20 pertracta E 22 conditam EPRSCb esse uocatum S 23 praesentiam E conditioni J cognitioni b 26 est dies PRSbd 27 foenum S faenum PRC )
Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, satis nos admonent haec non ad illam operationem dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam.