De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cum ergo dicit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, manifestat utique, quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc, cum tertio die produxit terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus et lignum fructuosum secundum suum genus. hoc est enim: eiecit adhuc, super illud scilicet. quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requieuit, [*]( 2 Eccli 18, 1 16 Gen. 2, 8. 9 20 Gen. 2, 9 ) [*]( 1 exoriretur SCbd adtestari El 3 est] est enl (ent s. I. m. 1) R 4 fietus] factus RISb 5 sint El sunt EWJRSbd 6 ad om. S 7 qua 22 operatur huc ac om. P1 8 accidit S 10 conlocauit E collocarit PRd collocauerit b 11 inponeret E1 13 ammonent WPRC 14 in s. I. m. 1 S 15 quo S 16 narrar?t E 17 aedem El eden S 18 quam R 19 pulchrum (1 a. I. m. 1) R et — uers. 21 aspectum om. S 20 dicit ergo PBCbd 21 adspectum (ubique ads.) d 22 eicerit B 23 pauuli E1 genus suum Sd )

174
nunc autem uisibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.

Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum. sed dilatum aliquid, quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. sed quae die sexto creata sint, apertissime scriptura declarat, anima. uiua scilicet secundum unumquodque genus quadrupedum et repentium et bestiarum et ipse homo ad imaginem dei masculus et femina. proinde potuit praetermittere, quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narrauit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit, intimaret, hoc est de terrae puluere, et mulier illi de latere, non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, uel in eo, quod dixit deus: fiat, siue: faciamus, uel in eo, quod dicitur: sic est factum, siue: fecit deus. alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut, cum herba et lignum diei tertio sit adtributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die scriptura tacuerit.