De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim sexto die factus est masculus et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus [*]( 11 Gen. 1, 26-28 ) [*]( 1 perfectionis senario S 2 homo s. l. tn. 1 S 3 in om. S 4 foeuum S faenum PJRC 8 fictum (s. l. m. 2 a! fac) E,PR2 factum RlSb non om. S II narrarentur (ra s. I. m. 1) S lo reppunt R 17 feminam El 18 deus] dominus E 19 eis S 22 superato Rl 23 facta] iam facta PMSCbd hoc] hoc tunc bd 26 facta est S faemina P inquid P 27 homine. (m er.) P 28 paradyso S )