Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale resurgentes habebimus. quamquam enim hoc in illud [*](1 finierat (ni s. I. m. 1) E 2 qui] quia S 9 cap. XXIII E 11 cum-fonnatus est om. Eug. (ed. Knoll 234, 26) limo terrae b 12 perfecte EPR 15 fecit PRSbd 16 prestituit S 19 ille S quas* R 20 seruabit El 22 in sua b constituit] instituit PRaSabd 24 esset (t 8. I. add. m. 2) E posset S ut possit (ut s. I. m. 2) E 25 abscondidit Eug. (ed. Kniill 235, 10) 26 posset S 27 cap. XXIIIIE 28 an] non ER )
193
mutabitur — seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale — tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia, si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale animali praeponendum est, quando erimus aequales angelis dei. sed angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et domino? de quo tamen dictum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde. nisi propter carnis infirmitatem, quam sumsit ex uirgine formam serui accipiens, in qua moriens a seruitute nos redimeret? sed quid hinc diutius disseramus? non enim obscura est apostoli sententia de hac re. qui cum uoluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo uel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti uidebatur, quam de hoc ipso scripturae huius loco recoluit et adhibuit dicens: si est corpus animale, est et spiritale. sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. quid dici potest ad hoc? imaginem ergo caelestis hominis nunc ex fide portamus habituri in resurrectione, quod credimus; imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.
[*]( o cf. Matth. 22, 30 7 Ps. 8, 6 9 cf. Phil. 2, 7 15 I Cor. 15, 44-49 ) [*]( 1 resurgetJE,/Sr surgetPRbd 2 quodS 6pr. et] ex6 8 carnis propter E 9 sumpsit (sum s. I. m. 1) S,Rbd 10 nos a seruitute PRSbd 15 athibuit P 16 sic et] sic etenim bd 18 spiritu El spu P spiritum (m s. l. m. 1) S 19 primum] prius E 20 terrą.enus (a exp. tJI. 1) E 22 talis R 23 induamur b 24 ad hoc dici potest PRSbd 26 resurrectionerp (m exp. m. 1) S ) [*](XXVIII. Aug. nect. III pars 1. ) [*]( 18 ) 194