De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Quapropter. si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul. non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum, ut ita fieri posset, uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim non facit deus contra causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae, quas in sua uolun- . tate seruauit, illis, quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit, ut esse possit.