De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem. nonnulli his angustiis coartati, ut et illa constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.