De Genesi Ad Litteram
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.
Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit; istum hominem senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim necessario futurum est, quod ille uult, et ea uere futura sunt. quae ille praesciuit; nam multa secundum inferiores causas futura sunt. sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuueue, sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae; nam secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit, quod futurum non erat; hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores [*](20 cf. IV Reg. 20, 6; Es. 38, 5 ) [*](1 conligitur El quoddam b 2 promptu SRd prompto. b iuuentatis Eug. 3 occulta- E ista] illa b qua? E 4 possit (i ex e m. 1) S 5 omni modo] omnino d 6 possit (i ex e m. 1) S esse om. b 7 cap. XXI E illa S 10 enim] autem b 18 praescientia (ci s. I. m. 1) S 17 ante] an P1 18 in mundo b praescientiani E 19 resernate R a uoce nam incip. cap. XXII E futurorum causas PRSbd Eug. 20 \'XV\' R 21 facturum] futurum b 24 facturum ex futurum corr. m. 1 R 2o rectae R ad] ad (in mg. add. m. 1) P om. Rbd adderetur Elbd )