De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Cum autem nomine caeli et terrae usitato more scripturarum nunc uniuersam creaturam uoluerit accipi, quaeri potest cur addiderit: et omne uiride agri. quod mihi uidetur ideo posuisse, ut significantius intimaret, quem diem commendauerit, quod ait: cum factus est dies. cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis uicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus et inuenimus omne uiride agri tertio die creatum, antequam sol fieret. qui quarto die factus est, cuius praesentia dies iste cotidianus usitatusque peragitur, quando audimus: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, [*](1 diest-dies (diest exp. m. 1) S 2 sicut ibi] sicubi S inde (de \'8. I. m. 2) E 4 quemammodum EPRl 6 est] set El conexa sunt sit (sit 8. I. m. 1) S connectas Rbd 8 4iest dies 81 item] idem E1 itidem b 14 liquidius (i fin. s. I. m. 1) S limpidius b 18 accepi P 19 quur R 20 significatius ElP 21 est] esset E cap. III E quisqaam enim E 22 putaret (t fin. s. I. m. 1) S lucis (u ex o) P quod PR circueunte E 23 exibetur R 26 dies] est dies cuius S cottidianus ES 27 audigimus E )

140
admonemur de ipso die cogitare, quem siue corporalem in nescio qua luce nobis incognita siue spiritalem in societate unitatis angelicae non tamen talem, qualem hic nouimus, intellectu uestigare conemur.