De Genesi Ad Litteram

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio 3, Pars I-II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.1). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1894.

Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod, cum posset dicere: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid in eis est, sicut loqui diuina scriptura consueuit, ut nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, uniuersam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens: et quae sunt in eis, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus et diem, siue quem primitus condidit, siue istum, quem praesentia solis facit: non ita dixit, sed interposuit diem dicens: cum factus est dies. nec ita locutus est, ut diceret: hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae. fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri — hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat -: sed ait: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, tamquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse deum caelum et terram et omne uiride agri. [*]( 11 cf. Ps. 145, 6 23 Gen. 2, 4. 5 ) [*]( 1 ammonemur PR in om. RSbd 2 sotietate SR 3 hipc (n exp. m. 1) S 4 inuestigare b, (in add. m. 1) R 5 possit S 7 in terra Sb quidquid ElRl 8 consuebit El 9 celi S sepisaime SR additum Pl maris (a ex 0 m. 1) R 10 creatura El 11 quae] ea quae S quicquid EPRtS 12 primus (s. I. m. 2 add. al primitus) E 13 fecit Pd (e ex a m. 1) R 14 loquutus PR 16 narrantur ista. Xec sqq. b 17 terra) terram E cum—terram om. ES 19 caeli et terrae om. b cum om. S 20 nec ita-agri om. PRSbd 22 loquutionis PR modus S modo Px )

141

Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat eumque unum diem deputat; post quem secundum adnumerat, quo factum est firmamentum, et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt et lignum atque herbam terra produxit. an forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere deum simul fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine caeli et terrae adiuncto etiam fruticum genere? nimirum propter quod supra dixi, ut. si fortassis ex hac nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret uiride agri ante istum solarem diem deum dixisse, ut terra produceret. ita iam non ex alio sanctae scripturae libro profertur testimonium, quod omnia simul deus creauerit, sed uicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet dicens: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, ut istum diem et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies et, cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam uel septenariam repetitionem sine interuallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, adprehendas, si autem nondum possis, haec relinquas conspicienda ualentibus, tu autem cum scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias, quae sic loquitur, ut altitudine superbos inrideat, profunditate adtentos terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat. [*]( 14 cf. Eccli. 18, 1 ) [*]( 2 post secundum add. m. 2 s. I. diem E 3 factum (m ex s m. 1) E 5 cap. lIII E 6 simul deum PRSbd 7 contexio El cuncta creata Sb 8 nunc autem b 10 dixit E diximus b 13 dixisse (pr. s m. 1 s. d.) R iam] etiam P -iam (& er.) R scripturae sanctae PHbd 15 pagine S ex] et ex b 16 ammonet PR 17 ut] Et b istum] ipsum S 18 et om. b septiens P1 repetum 81 21 adpraehendas ESR . autem ont. d 22 nondum] non PSlRlb ualentibus (a ex e m. 1) E cap. V E 23 cum om. S 24 materno* E 25 inrideat E1 adtentoa .EiSi.R 26 cum uoce ueritate inc. cap. VI E magnos (m s. I. m. 1) R affabilitate» (m er.) E )

142